|
MOTU PROPRIO
DE ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE IN
HISPANIA DENUO CONSTITUENDA
PIUS PP. XII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Apo.stolico Hispaniarum Nuntio constat jam a saeculo XVI a Summis Pontificibus singulares privilegium collatum fuisse ecclesiasticas causas cognoscendi et terminandi. Quod perveturtum tribunal per Apostolicam Constitucionem Administrandae histitiae, die 26 martii 1771 a Clemente Pp. XIV latam, novam ordinationem et nomen nactum est Rotae Nuntiaturae. Quae Rota Apostalicae Nuntiturae, a civitate ii!ene recognita ac sustentata, iudicibus ex varus catholicae nationis Hispanicae provinciis aeque delectis, quorum plures magnam assecuti sunt farnam, diu viguit et floruit. Lamentabilis autem rerum publicarum perturabtio, qua paucis abhinc et so!emnis cum Sancta Sede conventio abrupta est, et sacramentalis nature matrimonii denegata, et sacra quaeque pessumdata, fecit ut ipsa Rota sublerteretur. Quare decessor Noster Pius Pp. XI fel. rec.., die 21 iunii 1932, Rotam Nuntiaturae Apostolicae in Hispania iure suppressit.
s .
Nunc vero, cum eiusmodi incommda remota sint atque sacramentalis matrimonii natura iterum agnita, complurium Hispaniae Antistitum nec non publicae rei Moderatorum votis obsecundare cupientes, denuo constituendam censuimus Rotam Nuntiaturae Apostolicae, tribunal mere ecciesiasticum pro causis ecclesiasticis ad tramitem iuris canonici agendis, tamque praesentibus litteris constituimus atque sequentes normas vim legis habituras eidem tribuirnus, nostri ternporis condicionibus opportune accommodatas: — 487 —
|