|
Discurso dcl Papa, Juan Pablo II, a los miembros dc «Latinitas» y a los vencedores dcl «Certamen Vaticanum»*
Dilecti Fratres et Sórores, 1. Gaudeo sane quod hodie mihi datur vobiscum — inter quos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Periclem Felici nominatim saluto, gratiam ei agens de verbis obsequii plenis — vobiscum dico, qui linguae Latinae estis cultores, celebrare Vergilium, a cuius obitu bis millesimus abiit annus. Cuius quidem viri eximii dies postremus non solum in Europa, ad cuius cultum humanum ille non modicum contulit, sed in aliis etiam regionibus, scriptis editis et conventibus habitis, est mérito commemoratus. 2. Ecclesiam quoque catholicam et ipsam hanc beati Petri Sedem decet tantum poetam ob peculiares causas recolere. Re quidem vera, nonnulla iam sunt acta: emissa sunt, ut nostis, Vaticana pittacia cursualia (Italice francobolli appellata) ad eius memoriam revocandam et — quod maioris est momenti — cura et studio Praefecti et ministrorum Apostolicae Bibliothecae Vaticanae codices Vergiliani, variae pulchritudinis, pretii summi, ita sunt ordine dispositi ut adeuntes eos in uno conspectu positos intueri possint et admirari.
* Copiamos del Osservatore Romano, del 30 de nov. 1 de dic., del pasado año, el discurso que el Papa dirigió a los miembros de Ia Fundación «Latinitas» y a los vencedores del XXlV Certamen Vatícanum, Las palabras de Juan Pablo II constituyen por si mismas un férvido homenaje al poeta de Mantua, cuyas obras supo mantener vivas e influyentes Ia Iglesia. El Papa pone de relieve el gran aprecio que los Padres de Ia Iglesia sintieron siempre hacia el máximo poeta latino.
|