|
SACRA
ROMANA ROTA
Coram R. P. D. EMMANUELE BoNET, Ponente.
N. N.,
NULLITATIS MATRIMONII ET DlSPENSATIONIS (TlTIUS - CAIA)
I.
FACTI SPECIES
1. Matrimonium, initum Titium inter et Caiam die 30 maii 1939,. in civitatis N., ecclesia vulgo "N.,", nullitatis a muliere accusatum est ex capite viri impotentiae, atque iudiciliter causa ter pertractata et definita iam fuit. Factorum autem adumbratio ad nostram quaestionem spectantium saepe praecedentibus in sententiis ducta est, ex quibus id unum meminisse iuvabit, partes scilicet plures per annos simul cohabitasse, copulam quidem perficientes. Vita coniugalis tantummodo anno 1950 definitive desiit, postquam vir anno 1948 chirurgicum interventum anas tomosis nomine passus fuerat. Causa praesens introducta est apud Tribunal N., quod, die 11 iulii 1952, primam iudicialem tulit decisionem, confirmatam dein in altero iurisdictionis gradu coram N. S. O. die 21 aprilis 1956: utraque sententia pro vinculo pronunciavit. Actrix attamen, in contrariis sibi responsionibus haud adquiescens, novam causae propositionem expostulavit obtinuitque, addita quidem facultate videndi etiam super matrimonii inconsummatione, atque favorabilem sententiam Rotalem diei 16 octobris 1959, constare de matrimonii controversi nullitate edicentem, tandem adepta est. Appellante dein pro munere suo Vinculi Defensore ad sequentem Turnum, ac suppletiva instructione peracta, causa hodie quarta in iudicii instantia definienda proponitur sub consueto dubio rite concordato: AN SENTENTIA ROTALIS DIEI 16 OCTOBRIS 1959 CONFIRMANDA VEL INFIRMANDA SIT, IN CASU.
|