|
ADNOTATlONES AD LITTERAS APOSTÓLICAS MOTU PROPRIO DATAS: DE IUDICIlS PRO ECCLESIA ORlENTALI(*)
Si anno nondum elapso post promulgationem novi iuris matrimoniaHs litterae Summi Pontificis Motu proprio editae sunt quibus normae de Iudiciis in Ecclesia Orientali statuuntur, id, ut ex introductione constat, instantiis ipsorum Antistitum Orientalis Ecclesiae debetur. Hi enim a Pio PP. XII propter Motu proprio "Crebrae allatae sunt" gratias referentes, urgere asserebant, ut saltem canones ad ecclesiastica tribunalia spectantes promulgarentur ne magnum incommodum et detrimenttim fidelium animis exorirentur. Nec mirum quod tantum momentum his legibus tribuitur; nam bona iustitiae administratio maxime profecto pendet a normis quibus iudiciis providetur. Quae autem de his in fontibus iuris ecclesiastici orientalis habentur, magna ex parte antiquata, plurima non bene definita sunt vel ex toto deficiunt normae certae quibus regantur. Accedit quod christianorum communitatibus in Oriente qui subiiciuntur Statibus islamiticis, ab antiquo in quaestionibus quae statum personakm, matrimonium, haereditatem, etc., tangunt, autonomia agnoscitur. De controversiis in his materiis ortis tribunalibus ecclesiasticis iudicare competit. Nostris temporibus non pauci in his regionibus habentur, praesertim ex iuris peritis, qui has praerogativas abolere volunt provocantes ad deficientiam tribunalium ecclesiasticorum. Curandum igitur omni cum sollicitudiné erat, ut haec accusatio cadere non posset saltem in catholicos. His rationibus incitatus Summus Pontifex die 6 ianuarii huius anni Motu proprio "Sollicitudinem nostram" etiam pro Ecclesia Orientali ordinem iudiciorum clare definitum et completum promulgavit. Haec lex quae die 6 ianuarii 1951 executionem suscipere incipiet, complectitur materias iuridicas in Lib. IV, Parte I, C. I. C. (can. 1.552-1.998) tractatas. In cap. I, Partis I, can. 5-13 inseruntur aliqui canones de potestate ordinaria et delegata (CIC can. 196-210), quatenus ad potestatem iudiciariam referuntur.
(*) Motu proprio "Solliciludinem nostrarn", AAS, K (1950), 5, 120. — t045 —
|