|
REDC 41 (1985) 491-510
RESPUESTAS DE LA COMISION DE INTERPRETES DE 5 DE JULIO DE 1985. TEXTO Y COMENTARIO
1. Texto*
PONTIFICIA COMMISSIO CODICI IURIS CANONICI AUTHENTICE INTERPRETANDO Patres Pontificiae Commissionis Codici iuris canonici authentice interpretando, propositis in plenario coetu diei 14 maii 1985, quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singuia:
De decretis generalibus exsecutoriis
D. Utrum sub locutione «decreta generalia» de qua in can. 455, § 1, veniant etiam decreta generalia exsecutoria de quibus in cann. 31-33. R. Alfirmative.
II De Superiore eius que Consilio
D. Utrum cum jure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu alicuius Collegii ve! personarum coetus, ad normam can. 127, 1, ipse Superior ius habeat ferendi suffragium cum aliis, saltem ad paritatem suffragiorum dirimendam. R. Negative.
III De dispensatione a forma canonica matrimonii
D. Utrum extra casum urgentis mortis periculo Episcopus dioecesanus, ad normam can. 87, § 1, dispensare valeat a forma canonica in matrimonio duorum catholicorum. R. Negative. Summus Pontitex Ioannes Paulus II in Audientia die 5 iulii 1985 infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas publican i iussit.
ROSALIUS IOSEPHUS Card. CASTILLO LARA, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
AAS 77 (1985) 771.
|