|
638
R ES U M E N E S
blema, hace algunas precisiones sobre Ia afirmación antedicha, bajo las siguientes rúbricas: I. II. III. IV. V. VI. VII. Planteamiento de Ia cuestión. El Concordato español de 1851. La forma indicada por Ia Junta Mixta. En tiempos menos antiguos. El Concordato de 1953. Nombramiento de Administradores Apostólicos en España. El caso del Obispo Auxiliar de Metz, después del Concilio.
STUDIA : FELlciANUS GiL DE LAS HERAS (Promotor Justitiae in Tribunali Rotae matritensis): De executione sententiae provisioria. Ostendere condendit Auctor iudicem "a quo", postquam sententia publicata est, nequire eius executionem provisoriam decernere. Ut talem conclusionem statuat, facultates iudicis describit iure veteri vigentes; veterem disciplinam confert cum iure Codicis et concludit Codicem antiquam praxim processualem hac in re mutavisse. Principium "appellatione pendente nihil innovetur" valet a momento quo sententia publicatur et iudex qui eam tulit desinit esse iudex in hac causa. Appellationes in devolutivo iure veteri multae erant, sed Codex statuit principium quod tales appellationes tunc tantum admitti possunt cum norma legalis id expresse dicat. Executio sic dicta provisoria iure antiquo ignota erat.
NOTAE : IOSEPH RoDRÍGUEZ (Iudex Tribunalis Metropolitani Vallisoletani): De quodam casu dissolutionis vinculi matrimonialis in favorem fidei. Quaestio est de solutione quadam matrimonii legitimi inter non baptizatos in favorem fidei tertiae personae baptizatae, quae recenter in dioecesi pampilonensi locum habuit. Eduntur singula documenta processus; deinde Auctor ipsum modum procedendi explicat, iuxta Norma novas, in AAS non publicatas, S. Congregationis pro Doctrina Fidei (Prot. n. 2717/68). Commentarium Auctoris sequentibus rubricis ordinatur: Proemium. Certitudo necessaria ad validum et licitum exercitium potestatis ministerialis. Ordinariorum et S. Sedis competentia. Competentia S. Congr. de Disciplina Sacramentorum. Id. pro Doctrina Fidei. Character normarum processualium matrimonio dissolvendo. Principia theoretica. Ordinariorum facultas. De Iudice instructionis delegato. De Vinculi defensore atque de Notario. Praesupposita demostranda pro dissolutione. De favore fidei. Baptismatis defectus probandus. Probationes de validitate baptismi. Argumenta inconsummationis. Processus clausura. Dispensationis rescriptum.
|