|
SACRA ROMANA ROTA
MED1OLANEN: Nullitatis Matrimonii ob amentiam uxoris
(COraITI IOSEPH MARIA SERRANO)
-FACTI SPECIES
1) A., cum vigesimum quartum aetatis suae annum ageret, uxorem duxit R., decem et novem annos natam, Mediolani, die 23 maii a. 1959, apud ecclesiarn v.d. "Santa Maria Beltrade". Primus partium occursus, quin et praenuptialis consuetudo initium sumpsit a notitia quadam, cura conventae matris in loci ephemeride inserta, ut filia sponsum et maritum inveniret. Post parum temporis a nuptiis initis, R. certiorem A. fecit de iis, quae mulieri domi evenerant, quomodo intra psychiatricum nosocomium detrusa fuerit nec semel, et penes familiae septa propter suam indolen aegre ferretur. Vix primo atque unigenito filio concepto, uxor indubia iterum dedit signa characteris abnormitatum, quae post partum eo tandem ierunt ut denuo in clinica pro mente captis saltuarie concluderetur et, aliquando ad experimentum in libertate relicta, mira quoque patraret. 2) Post saltem apparentes haesitationes et etiam doctorum monita, vir, qui supplici libello Mediolanense Tribunal adierat armo 1962 usque ad finem causam protraxit, et, auditis testibus, collatis documentis et in iudicium vocatis tum medicis, qui curam conventae perfererant, tum etiam perito ex officio, sententia primi gradus, diei 30 maii 1967, actoris placitis adversa fuit, edicens non constare de nullitate matrimonii, in casu, nec ex mulieris amentia nec propter metum eidem incussum aut vim illatam. 3) Actore a S. Tribunali Signaturae Apostolicae instante ut legitimum appellationis iudicium apud H. N. T. ageretur, —quod et concessum fuitaucta processus instructione unius tantum novi periti ex officio inducti, prodiit decisio secundi gradus edicens constare de nullitate matrimonii propter conventae amentiam. Ex officio appellavit Vinculi Defensor N. F. ad Turnum sequentem; ideoque Nostri est definitivam praebere responsionem dubio sub legitima forma in huiusmodi casibus concordato:
|