‹ Back to search results
SUMMA > Biblioteca Digital > Revistas UPSA > Revista Española de Derecho Canónico > 1968, volume 24, #68 > Pages 411-415. Dilationes judiciales. Acta civilia processus cautelaris. Detectoris privati votum.
Dilationes judiciales. Acta civilia processus cautelaris. Detectoris privati votum.
Amo Pachón, León del
SACRA ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE Dilationes judiciales. Acta civilia processus cautelaris. Detectoris privati votum. (Coram DEL Amo) DECRETUM. Matriti die 26 januarii 1968. Infrascripti Auditores de turno, audito Illmo. Promotore justitiae qui suam aperuit mentem scriptis dierum 16 et 23 januarii 1968, haec animadvertenda et statuenda tenuerunt: 1.—SPECIES FACTI 1. Servato ordine processuali sunt in actis: a) Sessio pro litis contestatione habita die 4 decembris 1967, in qua, viro sese remisso justitiae Tribunalis, parti appellanti concedebatur spatium viginti dierum ad probationes proponendas. b) Decretum diei 10 januarii 1968, per quod Instructor quum certo ex actis constaret de termino inutiliter elapso pro probationibus proponendis, decernebat audiendum esse promotorem justitiae circa conclusionem in causa declarandam. c) Diligentia notificationis quae peragitur die 11 januarii 1968, et continuo votum Ilimi. Promotoris justitiae subsignatum die 16 januarii 1968. 2. Ordine autem praetermisso habemus in actis: a) Scriptum diei 13 januarii 1968, quo mulier appellans petit revocationem laudati Decreti diei 10 januarii 1968. b) Scriptum ipsius partis appellantis datum die 22 decembris 1967, ad exhibenda documenta quae uti probationes proponit. c) Nota exarata die 18 januarii 1968, qua Notarius Tribunalis fidem facit de scripto a mulieris procuratore exibito intra terminum, sed non admissum vel receptum ab eo ob defectum formae "Quia Normas tribunalis non servabat". d) Continuo nova actuarii diligentia ex qua constat, lato Decreto diei 10 januarii 1968, exhibitum fuisse post audientiam scriptum appellantis datum die 22 decembris 1967.
https://doi.org/10.36576/summa.4849
PDF
5
x
276.4 KiB (283,033 bytes)
/ / : :