|
TRIBUNAL ROTAE ROMANAE
Coram R. P. D. EMMANUELE BONET, Ponente
X
DEBITI
(Petrus - Paulus)
I. FACTI SPECIES
1. Sacerdos Antonius, annis 1949 et 1950, pecuniam tradidit paroeciae loci Z., dioeceseos X., pluribus traditionibus acceptis a Rev. Paulo, rectore praefatae ecclesiae paroecialis. Revera Reverendus Antonius pecuniae summas dedit Reverendo Paulo, sed dein Hs exorta est sive quoad naturam traditionis et consequentis obligationis, sive quoad pecuniae mensuram. Itaque, die 28 januarii 1959 Rev. Petrus, utpote heres Sac. Antonii, in iudicium adduxit Rev. Paulum, qui actoris petitioni restitit. Dubium igitur penes Tribunal X statutum est sub formula: "Utrum constet de debito quoad summas de quibus supra ex parte D. ni Canonici Pauli, qui agit nomine paroeciae Z. erga D. num Canonicum Petrum, heredem D. ni Antonii". Causa in primo jurisdictionis gradu instructa fuit, atque die 9 junii 1960 sententia lata est, qua edicebatur: "Paroeciam Z. teneri ad 750.000 Fr. summam tradendam D. no Canónico Petro, qui est heres Sacerdotis Antonii"; itaque propósito dubio responsum est: "Affirmative quoad tres summas: 250.000 diei 29 januarii 1949, 200.000 diei 15 augusti 1949, 300.000 diei 13 octobris 1949 (loco 316.000); Negative quoad alias summas". Insuper eadem sententia statuit: "Haec summa debet tradi Tribunali intra unum mensem a die acceptationis sententiae ex parte actoris et rei conventi. Fructus simplices cum fenore 5 % illarum summarum, i. e. 329.275 Fr. debent etiam solvi D. no Petro et consequenter tradi Tribunali intra unum mensem a die acceptationis sententiae". Contra quam tamen actor appeHationem interposuit ad tribunal superius sed in concreto non indicavit quodnam esset, quamvis ex iure satis constet agi de tribunali Metropolitano. Simul et conventus appellavit, quidem ad Sacram Romanam Rotam. Hinc causa agitata est, in secundo iudicii gradu, interveniente R. D. fustitiae Promotore, apud N. S. O., et hodie definienda proponitur sub concordato dubio: "An, quo titulo et qua mensura, pecunia debeatur a R. D. Paulo R. D. Petro".
|