|
QUINQUAGESIMO REDEUNTE ANNO AB EDITO MOTU PROPRIO «INTER PASTORALIS OFFICI6
Beati Pii Pp. X cleclue eius or;ginibus ae interpretatione (22 nov. 1903-22 nov. 1953) Decet omnino ut Piani de musica sacra. Chirographi, cuius fructus in vita Ecclesiae uberes profecto .fuerunt, iubilarem celebreinus annum; quod dignius fier nequit quarn ut genuinus eiusdem sensus ac peculiare momentum nobis clarescat. si vero obiectiva cuiusvis legis interpretatio fier nequit, nisi attente consideremus historicas condiciones, quarum causa eadem lex orta ac promulgata fuerit, id potissimum valet quoad leges de musica sacra. Ut enim iam monuerat Beatus Pius X : "... sive huius artis ipsa natura nutanti atque varia, sive iudicii ac morum per saeculorum cursum secuta immutatione, sive funesta illa vi, quam in artem sacram ars prophana atque theatralis exercet, sive voluptate quam musica directe producit, neque facile debitis finibus potest contineri, sive denique praeiudicatis opinionibus levi opera in rem sese ingerentibus, ac deinde vel in cordatis atque puis hominibus tenacius adhaerentibus, voluntas in id usque contendit, ut recta via commode aberret. quam sib; statuit consilium unde ars ad cultus famulatum adhiberetur..." (M. P., prooemium.) Musicae sacrae igitur reformatio per Pianum Chirographum peracta plene intelligi nequit, nisi ad historicas circumstantias attendamus, in quibus et propter quas illud editum et promulgatum fuit. Et quoniam materia amplissime patet, innuere tantum mihi Iiceat quinam fuerint Germaniae ac Italiae ad invicem influxus in praemissis turn negativis quum positivis statuendis, quibus "Motu Proprio" innititur. Saeculo XIX musica.e sacrae condiciones in Europa graves profecto erant, cum laicismus, qui totam christianam societatem invaserat ac perturbaverat, catholica etiam templa attigerat. Duplex praesertim abusus inter alios irrepserat, quorum alter in nimia arnplitudine praecipue erat musicae sacrae compositionum ; illorum Auc— 149 —
|