|
SUPREMA SACRA CONCREGATIO SANCTI OFFICII RESPONSUM DE VALIDlTATE BAPTISMIIN QUIBUSDAM SECTIS COLLATI (*)
Huic Supremae S. Congregationi a nonnullis Statuum Foederatorum Americae Septentrionalis Ordinariis locorum propositum fuit dubium : Utrum, in diudicandis causis matrimonialibus, baptismus in sectis Discipulorum Christi, Presbyterianorum, Congregationalistarum, Baptistarum, Methodistarum collatus, posita necessaria materia et 'forma, praesumendus sit invalidus ob defectum requisitae in ministro intentionis faciendi quod facit Ecclesia vel quod Christus instituit, an vero praesumendus sit validus, nisi in casu particulari contrarium probetur."
FERIA IV, DIE 21 DECEMBRIS IQ49
Em.mi ac Rcv.mi DD. Cardinales, rebus fidei ac morum tutandis praepositi; praehabito RR. DD. Consultorum voto, proposito dubio respondertdum mandarunt: Negative ad primarri partem ; affimative ad secundam. Sequenti autem Feria V, die 22 eiusdem mensis et anni, SS. mus D. N. D. Pius. divina. Providentia Papa XII, in solita Audientia Exc.mo P. D. Adsessori S. O'fficii impertita, relatam sibi Em.rnorum Patrum re.solutionem adprobavit, confirmavit atque publicari iussit. •Datum Romae, ex Aedibus S. Oificii, die 28 decembris 1949. PETRUs VIGORITA Supr. S. C. S. Officii Notarius
.(*) AAS, XLI (1949), 650.
— 1033 —
|