|
LA CONCELEBRAClON EUCARISTICA
por MIGUEL NlCOLAU, S. I.
SuMMARiuM.—Propositis bibliographia de re et notionibus affinibus, problema attingitur concelebrationis "eucharisticae". Theologi antiqui hoc problema movebant praesertim ex studia defendendi praxim concetebrandi quae erat in ecclesia romana, itemque explicandi validitatem talis concelebrationis muìtorum, cum tamen concelebrantes aegre possent simiU physice quasi uno ore verba consecrationis proferre. Diversae solutiones datae fuerunt, donec tandem concelebrantes ut unum totum morate considerati sunt. — Possibilitas "concelebrationis sacramentalis tacitae", quam nonnulli moderni admiserunt, pro auctore non probatur ex documentis historieis adductis, et contradicit datis certis Theologiae necnon et recentibus documentis Sanctae Sedis. Incommoda non pauca apparent projecto in multiplicitate missarum quae in eodem loco simul vel successive festina celebratione non raro aguntur, Diversi modi examinantur qu,ibus hisce incommodis obviam fieri concipitur. Et valores sane multi atque egregii in vera concelebratione sacramentali demonstrantur. — Illud autem. quod in re est caput, vocatur in trutinam: ubi scUicet maior gloria Dei reperiatur, utrum in missis et sacrificiis, centum v. gr., quae separatim offerunt sacerdotes, an in unica missa concelebrata ab hisce centum sacerdotibus. Ad hoc perpenditur nimirum tum id quod Christus agit in missa, tum id quod sacerdos ut talis praestat, tum denique id quod derivat ex parte sacramentalis repraesentationis sacrificii Crucis, quae in missa peragitur. Quod si eadem videtur gloria Dei ex parte actionis Christi et ex parte oblationis sacerdotis sacrificantis, tam in missis separatis centum sacerdotum quam in missa concelebrata ab hisce centum sacerdotum, gloria Dei quae derivat ex parte repraesentationis sacramentalis sacrificii Crucis, apparet maior vel minor prout sii aptitudo cetebrationis vel concelebrationis pro excitanda devotione sacerdotis et fidelium sacro adstantium. In qua quidem re multum cultura et educatio singulorum, multum circumstantiae diversae loci et temporis influere possunt. Quamobrem diversa diversis aptabuntur, et in hac re disciplinari iudicium oportunitatis spectabit ad sacros Pastores, spectat iure vigenti ad S. Sedem.
I. INTRODUCCIÓN Hace pocos años (1953) Ia «Comisión episcopal francesa de Pastoral y Liturgia» publicó una nota que fue aprobada por Ia Asamblea de Cardenales y ArzobLspos de Francia. Bn esta nota ss constataba que, con ocasión de ciertas asambleas, los sacerdotes omitían el celebrar su misa en
«Salmanticensis», 8 (1961).
|