|
LA DECLARACION DE LA CONGREGACION DE LA DOCTRINA DE LA FE SOBRE LA EUTANASIA
TEXTO DE LA DECLARACION
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei
Declaratio de euthanasia *
Iura et bona quae humanae personae inhaerent, magnum obtinent momentum in quaestionibus quae apud nostrae aetatis homines agitantur. Ad rem quod attinet, Concilium Oecumenicum Vaticanum II praecellentem personae humanae dignitatern, peculiarique modo ius ipsius ad vitam, sollemniter confirmavit. Quapropter idem Concilium denuntiavit crimina contra vitam, quorum in numero ponuntur "cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortur, euthanasia et ipsum voluntariurn suicidium" (Constitutio pastoralis Gaudium et Spes, n. 27). Recentiore terapore S. Congregatio por Doctrina Fidei in omnium Christifidelium tnentem doctrinan" de abortu procurato revocavitl. Nunc yero eadem S. Congregatio opportunum ducit Ecclesiae doctrinam de euthanasia proponere. Verum quidem est, hoc in doctrinae campo, ultimos Pontifices 2 principia exposuisse, quae vim suam integre servant; at medicae artis progressus effecerunt ut quaestione de euthanasia hisce ultimis annis novi aspectus in medium proferrentur: qui quidem aspectus postulant ut novis dilucidationibus proponantur, ad ethicas normas quod attinet. In hominum societate, quae hodie est, cum saepe in discrimen vocentur ipsa fundamentalia vitae humanae bona, fit ut rnutatio civilis culturae vim habeat in ipsam rationem mortem et dolorern aestimandi; animadvertendum etiam est auctam, esse
* AAS 72 (1980) 542-552.
Declaratio de abortu procurato, die 18 novembris 1974, AAS 66 (1974) 730-747. Pu XII: Allocutio ad Delegatos Unionis Internationalis Sodalitatum mulierum catholicarum, die 11 septembris 1947, AAS 39 (1947) 483. Allocutio ad membra Unionis Catholicae Italicae inter obstetrices, die 29 octobris 1951, AAS 43 (1951) 835-854. Allocutio ad membra Consilii internationalis inquisitionis de medicina exercenda inter milites, die 19 octobris 1953, AAS 45 (1953) 744-754. Allocutio ad participantes XI Congressum Societatis Italicae de anaesthesiologia, die 24 februarii 1957, AAS 49 (1957) 146. Cfr. etiam Allocutio circa quaestionem de "reanimatione", die 24 novembris 1957, AAS 49 (1957) 1027-1033. PAULI VI: Allocutio ad mernbra Consilii Specialis Nationum Unitarum versantis in quaestione "Apartheid", die 22 maii 1974, AAS 66 (1974) 346. IOANNIS PAULI II Allocutio ad Episcopos Statuum Foederatorum Americae Sotentrionalis, die 5 octobris 1979, AAS 71 (1979) 1225.
1 2
|