|
LA EICECCION DE LA DIOCESIS DE CIUDAD REAL
DOCUMENTOS
A) CIVITAT1S REGALENSIS
Praelatura Cluniensis appellata ad gradum dioecesis attollitur nomine Civitatis Regalensis*
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM RE! MEMORIAM
Episcopus titulo Doritanus atque Praelatus Cluniensis, amorem quidem habens in Christifideles suae Praelaturae omniaque quaereens eorum progressioni quoquo modo profutura, nuper non dubitavit quin, consentiente Conferentia Episcopali Hispaniae, huic Apostolicae Sedi proponeret ut Cluniensis Praelatura ad honorem eveheretur dioecesis proprium. Cum autem constet eidem rei assentiri Venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopurn titulo Leriensem et in Hispania Apostolicum Nuntium, idemque consilium iis probari, quorum interest illorumque qui id sua interesse contendant, Nos idcirco, precationem admittentes Nobis adhibitam, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras memoratam Praelaturam in dioecesium numerum recensemus nomine Civitatis Regalensis appellandain iisdemque finibus circumscriptam quibus ad hunc usque diem talis Praelatura continebatur. Quare Episcopus Civitatis Regalensis vocabitur ipse pro tempore Antistes novae dioecesis, quae archidioecesi Toletanae suffraganea erit cuiusque proinde Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Toletani subiicimus. Novae cathedrae episcopalis sedem constituimus in urbe vulgo "Ciudad Real" basilicamque ibi estantem Deo in honorem Beatae Mariae Virginis "del Prado" dicatarn. Nos exornamus dignitate cathedralis templi, ceterorum videlicet eiusdem ordinis templorum iuribus et privilegiis ei datis; Episcopo autem pro tempore Civitatis Regalensis nunc tum honores et jura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et tenentur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. Decernimus ut, donec Capitulum Cathedrale in nova dioecesi rite per alias Lateras condatur, ibi interea eius loco dioecesanus Consultorum coetus deligatur. Novae dioecesis rnensa episcopalis tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus constet, tum etiam temporalibus bonis antea ad mensam praelatitiam pertinentibus. De regimine istius Ecclesiae, de rebus administrandis, de eligendo * AAS, 72 (1980) 258-260.
|