|
LA ESTERILIZACIÓN EN LOS HOSPITALES CATÓLICOS Decreto de Ia Congregación de Ia doctrina de Ia fe, de 13 de marzo de 1975
I
TEXTO ORIGINAL SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEl*
DOCUMENTUM CIRCA STERILIZATIONEM IN NOSOCOMIIS CATHOLICIS
RESPONSA AD QUAESITA CONFERENTIAE EPISCOPALIS AMERICAE SEPTENTRIONALIS
Haec Sacra Congregatio diIigenter consideravit tum problema sterilizationis therapeuticae praeventivae in seipso, tum opiniones ad solutionem eiusdem a diversis indicatas, tum conflictus relativos ad cooperationem sollicitatam pro tali sterilizatione in nosocomiis catholicis. Quaestionibus autem sibi propositis hac ratione respondendum censuit : 1. Quacumque sterilizatio quae ex seipsa, seu ex natura et conditione propria, immediate hoc soiummodo efficit ut facultas generativa incapax reddatur ad consequendam procreationem, habenda est pro sterilizatione directa, prout haec intelligitur in declarationibus Magisterii Pontificii, speciatim Pii XII '. Absolute, ergo, interdicta manet iuxta doctrinam Ecclesiae, non obstante quacumque recta intentione subiectiva agentium consulendi curae vel praeventioni mali sive physici sive psychici, quod ex praegnatione praevidetur vel timetur eventurum. Et quidem graviore ratione interdicitur sterilizatio ipsius facultatis, quam sterilizatio singulorum actuum, cum HIa statum sterilitatis in personam inducat, fere semper irreversibilem. Neque invocari potest ullum mandatum publicae auctoritatis, quae ex titulo necessarii boni communis velit imponere sterilizationem directam, quippe quae laederet dignitatem et inviolabilitatem personae humanae 2 . Pariter invocari non potest in casu principium totalitatis, quo iustificantur interventus in organa propter maius bonum personae; sterilitas enim in se intenta non dirigitur ad personae bonum integrale recte intentum "rerum bonorumque ordine servato"3, si quidem eius bono ethico, quod est supremum, nocet, cum ex proposito privet essentiali elemento praevisam libereque eIectam activitatem sexua* AAS. 68 (1976) 738. 1 Cfr. praesertim binas Allocutiones ad Unionem catholicam inter obstetrices et ad Societatem internationalem hematologiae, in: AAS. 43 (1951) 843-844; 50 (1958) 734-737; PAULUS VI: Encycl. Humanae Vitae, n. 14, ibid., 60 (1968) 490-491. 3 Cfr. Pius XI: Encycl. Casti Connubii, in: AAS. 22 (1930) 565. 3 PAULUS VI: Encycl. Humanae vitae, in: AAS 60 (1968) 487.
|