|
SACRA ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE Conjugum separatio. Saevitiae. Desertio malitiosa. Procedurae deffectus {Coram DEL AMO. Sententia diei 15 januarii 1968) I.—SPECIES FACTi (Omissis)
II.—lN JURE
2. Conjugum cohabitatio.—"Conjuges servare debent vitae conjugalis communicationem, nisi justa causa eos excuset" (c. 1128). Tam vita communis quam tnutuum adjutorium, in quantum sunt propria matrimonii officia, internam habent relationem ad fines matrimonii. "Matrimonium et amor conjugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur" (Conc. Vatic. II, Const. "Gaudium et spes", num. 50). Sed sine cohabitatione familia nequit promoveri; e contrario separatio conjugalis familiam pessum dat, scandalum gignit, opponitur tum mutuo juvamini tum matrimonii finibus. Docente ipso Concilio laudato, "Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut autem vitae ac missionis suae plenitudinem attingere valeat, benevola animi communicatio communeque conjugum consilium necnon sedula parentum cooperatio in filiorum educatione requiruntur. Conjuges, ad imaginem Dei vivi facti et in vero ordine personarum constituti, affectu compari, mente consimili et mutua sanctitate adunati sint, ut Christum vitae principium secuti, in gaudiis et sacrificiis vocationis suae, per suum fidelem amorem, illius testes fiant mysterii dilectionis, quod Dominus morte et resurrectione sua mundo revelavit". 3. De separatione concedendo.—Caute igitur est procedendum ad tori separationem indulgendum. Necessaria est causa legitima quae a cohabitatione conjuges excuset. Has inter causas legitimas separationis temporaneae canon 1131 recenset saevitias, quibus alter alteri vitam communem nimis difficilem reddat. Etiam causam legitimam separationis doctrina et jurisprudentia malitiosam desertionem reputat. Separationis duratio quae a judice est decernanda, non potest quin sit consentanea juri atque partium bono spirituali et temporali. Non autem conceditur in culpae vindictam, sed ad malum merito vitandum.
|