|
LE DÉCRET D'ÉRECTION DU VICARIAT AUX FORCES ARMÉES EN FRANCE
(Etude comparative sur l'Aum6nerie militaire)
SACRA CONGREGATIO CONSISTORIAUS
DECRETUM DE ERECTIONE VICARIATUS CASTRENSIS IN GALLIA
Obsecundare votis per time gloria Dei augeri et animarum saluti aptius consuli possit materna Ecclesia pietas nitro satagit. Cum autem Exc.mus P. D. Mauritius Feltin, Archiepiscopus Parisien sis et Vicarius Castrensis Exercitus Gallici, expostulaverit ut pro fidelibus qui in terrestribus, aéreis et maritimis Reipublicae copiis stipendia merent, vel quomodo jis addicti sunt, Vicariatum Castrensem instituere Apostolica Sedes dignetur, SS.mus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. XII, praehabito favorabili voto Exc. P. D. Angeli Iosephi Roncalli, Archiepiscopi titularis Mesembriani et in Gallia Nuntii Apostolici, atque de consilio infrascripti Cardinalis Sacrae Congregationis Consistorialis Secretarii, huiusmodi institutionem per ficiendam cen suit. Quapropter, suppleto quatenus ()pus sit corm interesse habentium vel habere praesumentiuni consenso, de plenitudine Apostolicae potestatis, Vicariatum Castrensem in Republica Gallica constituit. Vicariatus Castrensis constabit: Vicario Castrensi, tribus Cappellanis Directoribus pro copiis respective terrestribus, aéreis et maritimis, atque Cappellanis militum. Sedes Vicariatus Castrensis eiusque Curiae erit Parisiis Of ficium Vicarii Castrensis Gallici obtinebit Archiepiscopus pro tempore Parissiensis. qui proinde utramque cumulabit iurisdictionem, Vicario Castrensi competit iurisdictio ordinaria, personalis turn for interni turn for externi. Capellanis Directoribus munia tribuuntur quae Codex I. C. officio Vicarii Generalis adnectit, obeunda pro copiis speciatim concreditis. Capellanis militum curam animarum Vicarius Castrensis committit.
|