|
CONCILIUM VATICANUM II
DECRETUM DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
1. Perfectae carltatis per consilia evangelica prosecutionem Sacrosancta Synodus praevie ostendit, in Oonstitutlone cui initium est «Lumen gentium», a Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere et tamquam praedarum signum Regni caelestis apparere. Nunc vero, de vita ac disciplina institutorum, quorum sodales castitatem, paupertatem et oboedientiam profitentur, intendit agere eorumque necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere. Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri ac muHeres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum, religiosorum succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad omne opus bonum instructa (cfr. 2 Ttm. 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem Oorporis Ohristi (cfr. Eph. 4, 12) parata sit, &ed etiam variis donis flliorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cfr. Apoc. 21, 2) et per eam innotescat mulUformis sapientia Dei (cfr. Eph. 3, 10). In tanta autem donorum varietate omnes, qui ad praxim consUiorum evangelicorum a Deo vocantur eademque fldeliter profltentur, Domino se peculiariter devovent, Christum sequentes, qui virgo et pauper (cfr. Matth. 8, 20; Luc. 9, 58) per oboedientiam usque ad mortem Crucis (cfr. Ph.il. 2, 8) homines redemit et sanctiflcavit. Ita caritate imputei, quam Spiritus Sanctus in cordibus eorum diffundit
|