|
LA VISITA "AD LIMINA" Comentario al Decreto de 29 de junio de 1975
I
SACRA CONGREGATIO PRO EPISCOPIS
D E C R ETU M
DE VISITATIONE SS. L I M I N U M DEQUE RELATIONIBUS DIOECESANIS *
Ad Romanam Ecclesiam, quam Petrus et Paulus evangeHum docuerunt suoquc effuso sanguine consecraverunt, "propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam": 1 placuit enim Deo Romae sedem collocare Apostolorum Principis tamquam unitatis tum Episcoporum tum fldelium perpetui principii ac visibiiis fundamenti, cui quidem claves regni caelorum commiserat, ita ut quasi statio efficeretur in via quae populum Dei peregrinantem in spe ad patriae supernae metam ducit 2 . Inde soliditas Petri in suos quoque se transfudit heredes 3 , atque ipsius cathedra, "quae universo caritatis coetui praesidet, legitimas varietates tuetur et simul invigilat, ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant" 4. Romanus vero Pontifex, cum non solum "tamquam omnium fidelium pastor ad bonum commune Ecclesiae universae", sed etiam "ad bonum singularum Ecclesiarum procurandum missus sit" s , in variis orbis partibus congruo modo praesens adsit ac statum et adiuncta uniuscuiusque Ecclesiae comperta habeat oportet. Quamvis temporum progressiones Episcopo Romano provida suppeditaverint subsidia, quibus ipse et in longinquas continentes terras aliquando se conferret, ut filios et fratres inviseret, summum tamen momentum etiamnunc illis agendi rationibus tribuendum est, quibus decursu saeculorum communio ecclesialis quasi in suo culmine celebratur. Huic vero fini maxime prosunt inter Romanum Pontificem et Episcopos atque Ecclesias eisdem concreditas crebrae necessitudinis rationes, quae non modo per * AAS 67 (30 nov. 1973) 674-676. 1 S. lRENAEus: Adversus haereses, III, 3, 3: PG 7, 848. 2 Cf. Conc. Vat. II: Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, n. 2: AAS 57 (1965), p. 92. 3 Cf. S. LEO MAGNUS : Sermo V in anniversario ipsius asumptionis ad Pontificatum, 4: PL 54, 155. 1 Conc. Vat. II: Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 13: AAS 57 (1965), p. 18. 5 Con. Vat. II: Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, n. 2: AAS 58 (1966), p. 673.
|