‹ Volver a los resultados
SUMMA > Biblioteca Digital > Revistas UPSA > Revista Española de Derecho Canónico > 1962, volumen 17, n.º 50 > Página 461. Normas del Santo Oficio sobre colaboración científica con los protestantes
Normas del Santo Oficio sobre colaboración científica con los protestantes
Santo Oficio
NORMAS DEL SANTO OFICIO SOBRE COLABORACIÓN CIENTIFICA CON LOS PROTESTANTES Ephemerides "Acta Ordinis Fratrum Minorum" 81 (1962) 331 in publicam lucem edit Litteras Rev. mi P. Ministri Generalis Ordinis Fratrum Minorum die 28 maii datas ad Superiores dicti Ordinis in quibus Monitum quoddam S. Officii continetur. Litterarum scopus est Monitum praedictum Sti. Francisci Filiis demonstrare eiusque observationem commendare. Est autem documentum praefatae Supremae S. Congregationis S. Officii tenoris sequentis: Supr. S. Congr. S. Officii 327/58 d. 28 februarii 1962. "Pluries volumina hic Supremae S. Congregationi S. Officii examinanda exhibita sunt tractantia quaestiones religionem respicientes, propositas sociata opera ab auctoribus catholicis et novatoribus theologis. Singillatim quaesitum est num liceat in huiusmodi edenda volumina catholicos auctores partem habere et quae servandae sint condiciones. Omnibus ad rem attinentibus diligenter consideratis SUPREMA haec censet Ordinarios utique licentiam, singillatim manifestandam, dare posse propriis subditis ut operam socient cum novatoribus dummodo sequentes serventur condiciones : 1.—ut manifeste definiteque agatur de operibus conscribendis iuxta severioris scientiae placita; 2.—argumentorum conscriptor proprium notet nomen, addendo respectivam professionem. scil, "catholicus" vel "non catholicus" vel quid simile; 3.—quantum res siverint, praeferatur officina librari vulgo casa editrice acatholica, dummodo boni sit nominis integraeque notae: 4.—denique, Ordinario loci fiat facultas inspiciendi scripta non catholicorum vel saltem rerum edendarum summam cognoscendi, ut ipse rectius iudicare valeat de opportunnitate atque convenientia consociationis laboris ex parte catholica". s. s.: A. Card. Ottaviani a Secretis.
https://doi.org/10.36576/summa.4585
PDF
1
x
48 KiB (49.164 bytes)
/ / : :