|
DE ONANISMO CONIUGALI OPE PESSARII OCCLUSIVI. CORRIGENDUM IN MANUALIBUS THEOLOGIAE MORALIS Monitum Sancti Officii.—"Ingravesdente in dies onanismo artificiali, quem dicunt, quo nempe naturaIis generationis actus, mediis sive chimic5s sive mechanicis, vi novam vitam procreandi privatur, Suprema haec S.C.S. Officii, ut vitae matrimonialis sanctitatem tueatur, Ordinarios haec monet: sollicitte invigilent ne hac in re dictamen conscientiae fidelium, sive viva voce, sive scriptis, pervertatur neve morum integritas hoc turpi vitio depravetur. In particulari haec monet: Quod in quibusdam regionibus peculiariter asseritur de sic dicti "pessarii occlusivi" aliquando 5n actu coniugali licita "appositione", de cuius tamen malitia morali intrinseca nullum est dubium, omni ex parte damnatur et reiicitur. Insuper Ordinarii neve permittant fideles, sive viva voce, sive scriptis edoceri "in casu "pessarii occlusivi", contra viri cooperationem, etsi materialem, ex parte Iegis christianae nihil esse, et quidem graviter, monendum". Confessarii et spiritus directores, qui contrarium censent, et fidelium conscientias ita erudiunt, longe a ventate atque a legis moralis puntate aberrant. Ulteriores publicationes, discussiones, conferentiae, etc. de liceitate talis cooperationis viri omnino interdicuntur; et Ordinarii curent ut huic vetito ab omnibus religiose oboediatur". Ne lectoris nostri huius Moniti notitia priventur, illud hic inseruimus. Sed eosdem lectores monitos volumus nos tale documentum non ex Actis Apostolicae Sedis excerpisse, sed ex ephemeridibus PERFlCE MUNUS 16 (1951) 16-13. De authentia textus respondet P. Boschi, S. J., qui in ephemeridibus memoratis asserit se licentiam habere ad monitum publici iuris faciendum. Nec datam illius exprimit nec personam cui fuit datum, dicit tamen Monitum esse anni 1955, quamvis ex commentario ipsius P. Boschi concludendum videatur documentum latum fuisse anno 1954. His dicris, prudens lector coniiciat ipse quantum auctoritatis Monito sit tribuendum. Quaestio est in Monito de marito qui uxorem cognoscit pessario occlusam, aliove medio artificiali quo meatus clauditur vagina posterior ne semen virile ad uterum conscendat ita ut ovulum femineum (si quod sit) fecundari nequeat. Uxorem quae ita seipsam occlusit a peccato
|