|
BIBLIOGRAFIA
L RECENSIONES (i)
SOBRK LA FILOSOFIA TOMISTA DEL DERECHO (M Hoc opere clarus Magister ostendit quomodo problemata primaria, quae vocant, philosophiae iuris, logicum nempe, ontologicum ac deontologicum ad mentem S. Thomae expediri queant neque praetermittit aliorum opiniones, quas diligenter perpendit atque oribat. De probIemate logico agit in nn. 2-4 et quaerit quid sit ius, quid lex iuridica, quasnam cum moralitate communes, quasnam proprias ius habeat notas S. Ihomas ius dicit ipsam rem iustam seu iustum, verum non iustum periectum, quod bonum reddit actum humanum et ipsum hominem bonum reddit, sed lustum imperfectum, quod actum tantum seu opus bonum facit. Id autPiji possibile cst tantum in iustitia, in qua rectum, "praeier comparationem ad agentem, con$tituitur per comparationem ad alium", et ideo actus habet rectitudinem iustitiae "etiam non considerato qualiter ab agente fiat", dum in operibus aliarum virtutum (prudentiae, fortitudinis, temperantiae) rectum non accipitur nisi per comparationem ad agentem. In n. 3 Auctor, vestigia premens S. Thomae, officia normae iuridicae definit et eiusdem notas proprias indicat, exterioritatem nempe, alteritatem, possibilitatem pcnendi opus bonum "etiam non considerato qualiter ab agente fiat". et coactivitatem. In quarto agit de relatione iuris ad normam moralem, seu de moralitate vel amoralitate iuris, et postquam determinaverit quo sensu ius sit morale, quo vero amorale, concludit utrumque, ius (legem) et normam moralem esse ordinationem rationis ad bonum commune, sed aliud esse bonum commune, ad quod tendit ordo moralis, alius, quo contentum est ius: bonum commune normae moT-alis est bonum societatis universalis ac spiritualis omnium entium rationabilium, in quod quaelibet perfectio interna vel externa singulorum confluii, bonum commune ordinis iuridici vero est bonum, quod effectibus activitat's externae plurium hominum in quandam societatem coalescentium conflatur. Quae ad problema ontologicum spectant expediuntur in nn. 5-6. In pr:mo quaerit Auctor utrum ius naturale sit iuridicum. Exorditur indicando quaestionis originem ac fontem, imperfectam conversionem ex graeco in latinum sermonem verborum "dìxaion physei", atque asser,it S. Thomam errorem vitasse,
(1) Segtìn Ia pi'actica usual, daremos aqul una recensión de cuantos libros de Derecho canónico o materias afines se nos envíen en doble ejemplar (caso de no tratarse de obras de subido precio). De las demás obras daremos únicamente noticta de haberlas recibido.
<*) C. GRANERU: Contributi S. E., I., 1950). Tomistici aMa filosofia del Dlritlo, S. E. I. (Torino-Roma.
— 343 —
|