|
LECTORI SALUTEM
Novam ephemeridem aagredientïbus, cum tot tamgue varii iam exstent de omni re commentarii, opportunum visum est haec nonnulla verba praemittere. In primis hoc manifestum pateat, nos non alienas sed ecclesiasticas potissimum ingredi disciplinas, quas quidem et perquirere et evulgare multae optimaeque ephemerides hinc illinc curant. Quod tamen nobis fuit incitamentum atque stimulus, ne diutius Pontificia haec Universitas propriis careret commentariis. Nec immerito. Nam, cum haec nostra Universitas, anno MCMXL JeIiciter instaurata, brevi tempore eo creverit ut plures in dies evaderent Professorum editi aut edendi labores, eorumque influxus et doctrina longe lateque diffunderetur, non tantum Hispania, sed aliis quoque dicionibus praesertim Hispanoamericanis, quorum undecim Statuum alumni aulis nostris adsunt, necessitate adducti sumus ad ephemeridem, quae Ms laboribus et conatibus Professorum moderandis et evulgandis inserviret et vinculum cum collegis aliarum universitatum emeritisque alumnis foret, edendam. En igitur scopum huius ephemeridis, quae *SALMANTICENSIS*, voce atque nomine egregio inscribitur, utpote quae illius pristinae Universitatis glorias aemulatur, cum qua haec nostra instaurata Universitas coniuncta est. Ii vero commentarii, quamquam universae huius Academiae index et praeconium habebuntur, tamen, cum alii iam commentarii typis mandentur, nempe *HELMANTICA», classicarum litterarum Facultatis organum, et «REVISTA ESPAÑOLA DE DERECHO CANONICO» ab Instituto vulgo «San Raimundo de Peñafort» ex «Consejo Superior de Investigaciones Científl-
|