|
REDC 47 (1990) 199-214
EL FUERO COMPETENTE. TEXTOS Y COMENTARIOS A DECLARACIONES RECIENTES DEL S. T. DE LA SIGNATURA APOSTOLICA
. TEXTO SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE
TRIBU N AL* DECLARA TIO De foro plerarumque probationum Rev.mus N., Vicarius iudicialis Fori N., huc transmisit exemplar litterarum quas die 30 Decembris 1988 ad Rev.dum N., Vicarium iudicialem adiunctum Fori regionalis N., circa interpretationem can. 1673, 4.°, dedit.
SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL
Vi can. 1445, § 3, 1.°; Considerato voto Rev.n-ii Promotoris Iustitiae Substituti, atque auditis duobus Rey. mis Votantibus, Re sedulo perpensa in Congressu, die 27 Aprilis 1989, coram infrascripto Cardinali Praefecto habito,
ad rem deciarat:
1. In primis animadvertendum est tribunal 1(..)ci in quo de facto colligendae sunt
pleraeque probationes, non esse forum iure competens, nisi reapse verificentur conditiones de quibus in can. 1673, 4.(), seu nisi `accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid excipiendum habeae. Hisce conditionibus nomdum impletis, Tribunal, licet revera plerarumque probadonum, legitime procedere non potest (cf. can. 127, § 2), v. g. ad alias partes in iudicium vocandas, ad dubia concordancia, etc. Positive constare debet de concessione consensus Vicarii iudicialis partis conventae, quae concessio praesumi nequit v. g. oh defectum responsionis ex parte eiusdem iudicialis intra terminos, ab illo qui consensum petiit, statutos. 2. Forum plerarumque probationum per se considerani nequit forum ubi tantum testes a sola parte actrice inducti habentur; ad rem considerandae sunt probationes, quae tum a parte conventa afferri prossunt, tum denique ex officio colligendae sunt.
* AAS 81 (1989), 892-94.
|