|
EL BAUTISMO DE LOS NIÑOS Instrucción de Ia Sagrada Congregación para Ia Doctrina de Ia Fe de 20 de octubre de 1980
I
TEXTO DE LA INSTRUCCIÓN *
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidci INSTRUCTlO DE BAPTlSMO
PROEMIUM
PARVULORUM
1. Pastoralis actio ad parvulorum baptismum spectans magnum adiumentum accepit a promulgatione Libri Ritualis qui apparatus est secundum normas directorias Concilii Oecumenici Vaticani II l . Non tamen penitus dispulsae sunt difficuItates, quibus christiani parentes atque pastores afficiuntur ob illam rapidam societatis mutationem, quae fidei educationem atque perseverantiam iuvenum arduas reddit. 2. Multi enim parentes animo anguntur cum filios fidem et sacramentorum susceptionem deserere vident, quamquam eis christianam educationem tradere conati sunt; nonnulli vero pastores ex se quaerunt, num severiores esse debeant, antequam párvulos ad baptismum admittant. Sunt qui optabilius existiment ut parvulorum baptismus differatur, donec compleatur plus minusve protractus catechumenatus; alii vero postulant ut doctrina de necessitate baptismi —saltem quod ad parvulos attinet— iterum expendatur atque exoptant ut baptismi celebratio differatur ad eam aetatem, qua quis per se sponsionem facere possit, immo etiam ad ineuntem adultam aetatem. Attamen haec nova instituta quaestio de tradita pastorali disciplina sacramentali legitimum nimirum timorem in .Ecclesia suscitat, ne in discrimen adducatur doctrina tam capitalis momenti, qualis est doctrina de necessitate baptismi; multi autem parentes scandalizantur cum recusari vel differri cernant baptismum, quem ipsi, sui offici piene conscii, pro suis infantibus petant. 3. Quae cum ita sint, utque responsum detur multis ad se directis petitionibus, S. Congregatio pro Doctrina Fidei, consultis nonnullis Episcoporum Conferentiis hanc Instructionem praeparavit. Per eam sibi proponit in mentem revocare primaria de hac re doctrinae capita, quibus tam firma per saecula Ecclesiae praxis legitima probetur atque non obstantibus hodie exortis difficultatibus, eius perpetua vis ostendatur. Indicabit den!que nonnulla summa lineamenta actionis pastoralis. * AAS 72 (1980) 1137-1156. 1 Ordo baptismi parvulorum, ed. typica, Romae, 15 maii 1969.
|