|
DE CONDITIONIBUS MATRIMONIO APPOSITIS
Quaeritur: An Ecclesia conditiones matrimonio appositas, ad modum fictionis iuris, pro non appositis habendas esse statuere possit? Si omnes, sine discrimine, conditiones matrimonio fors sit an appositas prae oculis habes, probati Auctores offirmate contendunt, quaestioni negative respondendum esse seu ne ab Ecclesia quidem conditiones possibiles atque serio appositas, ad modum fictionis iuris quae nullam (sive directam, sive indirectam) admittat probationem in contrarium, pro non adiectis haberi posse. Autumant iUi, responsionem affirmativam cum dispositione can. 1081, § 1, repugnare1. Quo non obstante, quidam verba can. 1092, n. l.°—"pro non adiecta habeatur"—ita interpretari malunt ut conditio necessaria vel impossibilis vel de futuro turpis (non tamen contra matrimonii substantiam) non matrimonium vitiet sed ipsa, ad modum fictionis iuris, vitietur". Plerique tamen contrarium sentiunt et, etiam ad can. 1092, n. l.° quod attinet, de praesumptione iuris dumtaxat sermonem fieri posse rentur 3 . Praenotandum est quod can. 1092, n. 2.°, nulla enuntiatur dispsitio nisi eadem atque can. 1086, § 2. Consulto tamen omittimus, in hac nostra disquisitione, de simulatione matrimonii, eaque sive totali sive partiali, agère. Restat proinde ut quaestionem examinemus, utrum Ecclesiae competeret —dummodo scl. Ipsa vellet—, dispositionem can. 1092, nn. l.° et 3.0 et 4.0 ita immutare ut deinceps omnis prorsus, sine discrimine, conditio matrimonio apposita, ad modum fictionis iuris, tamquam non adiecta censeri deberet, an innovationi huius generis ius ipsum naturale obstet. Seu: Possetne Ecclesia dispositioni can. 1092, nn. l.° et 3.° et 4.°, hunc vel quasi tenorem obrogare: "Conditiones matrimonio appositae pro non adiectis habentur"? Mox diximus, id a plerisque Doctoribus explicite negari. Quum ad conditiones matrimonio appositas animum convertamus, prius in locos Codicis Iuris Canonici parallelos, clausulam "tamquam non adiecta habeatur" adhibentes inquiramus oportet. Statutum est enim conditiones ante electionem canonicam suffragio appositas (can. 169, §2), conditiones compromisso contra ius adiectas (can 172, § 3), voluntatem corpus cremationi tradendi, contractui testamentove aut alii cuilibet actui appositam
Cf. J. BANK: Connubia canonica (Romae, 1959), p. 430. F. TRiEBS: Praktisches Handbuch des geltenden kanonischen Eherechts CVratislaviae, 1929), p. 529.—M. pERRABOSCHi: Il matrimonio sotto condizione @>atavii, 1937), pp. 113-122.-—O. GiACCHi: Il consenso nel matrimonio canonico (Mediolani, 1950), pp. 140-147. ' Cf. J. BANK, op. cit., p. 432.
1 1
|