|
Certamen Capitolinum
XXV
Omnibus prosae latinae orationis studiosis hominibiis proposiium A. MDCCCCLXXIII Institutum Romanis Studiis provehendis lNSTiTUTUM RoMANis STUDiis FROVEHENDis, auspicibus Summo litterarum artiumque apud Italos Curatore et Romanae civitatis Magistro, ad novum prosae Latinae orationis certamen omnes omnium gentium Latini sermonis studiosos homines invitat, sperans fore ut ex nobilissimorum ingeniorum concertatione aliquid emicet, quod Quiritium maiestate facundiaque sit dignum. Certaminis praemium, quod Urbis Praemium nuncupatur, erit argenteum sigillum, lupam Capitolinam imitatum, honorificentissimum Romanae civitatis munus, in basi victoris nomen atque annum et diem certaminis praeferens. Huic sigillo Summus litterarum artiumque liberalium Curator quingenta denariorum Italicorum milia ex aerario adici iussit. Ceteri petitores, qui digni habiti sint, laude ornabuntur. Ex iis autem qui victori proximus de agone dicesserit, argenteo nummo decorabitur, a civitate Romana item donato, qui in antica parte Capitoli imaginem, in aversa litterati viri nomen atque annum diemque certaminis exhibebit. Huic quoque muneri Summus litterarum artiumque liberalium Curator ducenta et quinquaginta milia denariorum Italicorum ex aerario iussit addi. Scripta quae praemio ornabuntur typis excudenda, si visum erit, curabit Institutum Romanis studiis provehendis, ac proinde post annum tantum integrum erit auctoribus eadem in lucem edere. lNSTiTUTUM RoMANis STUDiis PROVEHENDiS ad hoc prosae Latinae orationis certamen etiam scholarum discipulos adulesentesque omnes in Universitatibus studio deditos invitat. Ex iis qui primus de agone discesserit honorifica hornabitur mentione. Cui centum milia quoque denariorum Italicorum Summus litterarum articumque liberalium Curator ex aerario adiunxit. Exitum certaminis a. d. XI KaI. Mai. a. MDCCCCLXXIIII, die Urbis natali, in aedibus Capitolinis, Romanae civitatis Magister in oratione, quam de more habiturus est, renuntiabit. LEGES CERTAMINIS I) Fictis fabellis, commentariolis historicis. disputationibus philologis, denique omni prosae eloquentiae genere certare licet: sed praestantium ingeniorum nova experimenta Capitolinum Certamen requirit. Scripta quibus petitores certabunt ne puerorum gymnasiis sint desti-
|