|
L U C R ET IA N A
Scribae codicum Lucretii poematis in fine duorum versuum se excipientium idem vocabulum aliquotiens iniuria repetendo posuerunt, cuius erroris nunc nonnulla exempla dabo (1,67. 1,720. 2,1168. 3,358. 5,677). Accedunt praeterea aliae emendationes et demum duo studia, alterum «de quoniodo H o r a e a Lucretio describantur», alterum «de Liicretio Puteolano». Sed iam ad varia critica veniamus,
L—LUCRETII VARÏA CRITICA
1, 66 priinum Graiits homo mortalis tollere contra 67 est oculos aiisus primusque obsistere coram,,, In extremo versiculo 67 falsum illud alterum «contra» emendavi pro quo« coram» posui; nam in verbo «obsistere» iam syllaba «ob» actio resistendi contra aliquid vel aliquem indicatur eo modo ut «obsistere contra» bis idem exprimât «sistere contra contra», quae locutìo puerilis certo displicet; laudabilis vox autem «coram» habenda videtur; quod differt ab adverbio «contra» hac ratione: Epicurus ( G r a i u s , Graecus homo) oculos suos mortales contra deos in caelo habitantes proterve tollere et coram hominibus aequalibus Graecis contra fa» mam deorum (1,68) et contra religionem disputans obiurgator obsistere ausus est; dLscrimen tamen inter «contra» et «coram» ita optime explicatur: «contra» pertinet ad caelites ( d e o s ) ; «coram» spectat ad terrenos homines; Lucretius vero in Epicuro duas partes distinxit; privatam opinionem Epicuri deis adversariam et publicam eius aggressionem religioni communi infestam; propterea «tollere contra» et «obsistere contra»
|