|
CARTA DE LA CONGREGACIÓN DE RELIGIOSOS SOBRE ALGUNOS ASPECTOS DE LA RIiGLA FRANCISCANA (La interpretación de Ia Regla, su oblij*atoriedad y Ia pobreza)
I T E X TO
LJTTERAE S. C. PRO RELIGIOSIS ET lNSTITUTIS SAECULARIBUS DE DECLARATIONIBUS PONTIFICIIS RECULAE ET DE PAUPERTATE, DIEI 2 FEBRUARII 1970 (PfOt. N. 6130/68 (M. 64).
Reverendissime Pater, Litteris dierum 15 Iunii et 17 Decembris 1969, heic transmissis, preces Ordinis Fratrum Minorum delaíae sunt, sci!icet: 1. Ut anteriores pontificiae declarationes in R.egulam S. Francisci quatenus in Fratrum Minorum Constitutionibus receptae non siiit, penitus abrogatae declarentur; 2. ut ipsius Regulae elementa, quoad vim dumi:axat praeceptivam, eatenus vigere dicenda sint, quatenus in praedictis Constitutionibus expresse reportentur et definiantur; 3. ut facultas agnoscatur Capitulis Generalibus <:asdem Constitutiones cum Regula interpretandi easque novis temporum adiunctis opportune accommodandi, sub suprema tamen Apostolicae Sedis auctoritate, quae in casu praesertim in approbandis Constitutionibus exercetur". Insuper petebatur ut placita Capituli Generalis i>pecialis circa paupertatem franciscanam probarentur: "Cum hodie pecunia sit medium necessarium coramutationis etiam pro pauperibus, Fratribus quoque licet eiusdem usus. In usu autem pecuniae Fratres omnes a Superioribus omnino dependeant, sive licentiam impetrando, sive de acceptis fidelem reddendo rationem. Rei oeconomicae peritus, sive Frater, sive alia persona designetur a Definitorio generali vel provinciali qui munus gerat oeconomi sive generalis sive provincialis sive conventualis sub dependentia Superiorum, et ipsi competunt omnia iura et functiones syndici apostolici ad nonnam Constitutionum generalium vigentium". His omnibus iterum atque iterum examinatis, haec Tibi nota reddere propero: a) In Audientia, die 5 Iulii 1969, Secretano huius Sacrae Congregationis concessa, Summus Pontifex instanter affirmare dignatus est authenticam eximii Sancti Francisci Regulae interpretationem Sanctae Sedi reservandam esse, facultate tamen facta Capitulis Generalibus Tui Ordinis Regulam ipsam novis temporum adiunctis opportune accommodandi, quae tamen accommodatio vel Regutoe interpretatio ab iisdem CapituUs
|