|
SACRA ROMANA ROTA Nullitatis matrimonii ab defectum formae (Coram LuciANO ANNE) LAUSANNEN. GENEVEN. FRIBURGEN.
I.--SPECIES FACTI
1. Iohanna Dupont, helveticae nationis, vicesimum primum annum ducens, Friburgi in Helvetia, cúrrente anno 1944, durante altero omnium gentium bello, obvium habiut Iohannes Kanti, polonum, qui, postquam in patria stipendia ineruerat, in Helvetiam aufugerat ibique in libera custodia degebat. Amore capta, Iohanna viri relationem accepit et eius opera gravida facta est. Puellae parentes, de re edocti, matrimonium quam citius celebrandum statuerunt, partibus consentientibus. At magnas experti sunt difficultates ex parte legum helveticarum civilium et militarium. Matrimonium, enim, in facie Ecclesiae ante ritum civilem celebrare leges civiles Helveticae prohibent (art. 118 § 2 Cod. civ. Helv., art. 182 § 2 sic dictarum "Ordonnances sur Ie service d'état civil"). At, vinculum civile inter milites peregrinos captivos in Helvetia degentes et mulieres Helveticas tantum permittebatur, et quidem raro, nisi prius obtenta superiorum militarium et civilium licentia necnon adimpletis omnibus conditionibus cautelisque a lege civili et miltari requsitis. Progredente graviditate puellae, tempora urgebant. Ideo puellae parentes, exquisita interim licentia ab auctoritate militari et civili pro unione civili, institerunt apud Ordinarium loci ut liceret recurrere ad formam matrimonii extraordinariam a canone 1098 statutam, antequam ritum civile perageretur. Obtenta Ordinarii licentia, nuptiae celebratae sunt in coenobio PP. Capucinorum die 18 septembris 1944 coram solis testibus. Matrimonium in registro paroeciali ecclesiae Sancto Nicolao dedicatae civitatis Friburgensis inscriptum est. Interim, autem, libellus supplex ad auctoritates militares et civiles missus cursum suum faciebat, felici cum exitu. Nam, obtento die 14 septembris 1944 responso "Nihil obstat" ex parte superiorum militarium, pater sponsae, die insequenti, magistratum civilem adiit qui, die 16 insequenti licentiam ritum nuptialem civilem celebrandi subscripsit. Die 18 eiusdem mensis, i.e. ipso nuptiarum die, partes instantiam pro proclamationibus matrimonialibus civilibus, adnexis omnibus documentis a lege requisitis, magistratui civili porrexerunt et die 30 septembris 1944 unionem civilem inierunt.
|