|
Il
CONSTITUTIO APOSTOLICA «SPONSA CHRlSTI» DE SACRO MONIALIUM INSTITUTO PROMOVENDO
1) Circumstaatiae.—2) Evolutio.—3) Finis constitutionis.—4)'Ratio et Methodus renovat,ionis.—5) Subiectum.—6) Vita 'contemplativa.—7) Vota solemnia.
Diversis ex partibus orbis terrarum gratiarum actiones Summo Pontifici redditae sunt pro Constitutione Apostolica "Sponsa Christi" (i), insigni documento quo Pius XII institutum monialium promovet ac renovat. Institutum illud seu genus peculiare vitae religiosae, tam bene meritum de Ecclesiae etde Civili Societate, saeculorum decursu, dum fideliter ac constanter traditioni adhaesit, quid vivum semper permansit; respondebat enim desiderio abnegationis, recollectionis et unionis cum Deo multarum animarum et eodem tempore satisfaciebat missioni caritatis et apostolatus obligationi per orationem et sacrificium, aliquando vero etiam per opera exteriora, juxta exigentias temporum locorumve intra fines ipsi a jure a Ecclesiae recognitos vel assignatos.
I ) C I R CU MS T A N T I AE
In societate moderni temporis, interne et externe, per principia a Revolutione Gallica in tota Europa et in universa terra diffusa, per vicissitudines políticas, oeconomicas et sociales quibus historia XIX et XX intexta est, tam profundae immutata, ita ut ipse character personarum, sensus socialis, modus providendi necessitatibus oeconomicis et exigentiae spirituales societatis quam maxime différant ab illis quae vigebant saeculis elapsis, figura et ipsum institutum monialum videri poterat uti quid aliqualiter pervetustum et non amplius vitalitate et actuositate donatum. Saeculo elapso conditiones sociales tales evaserant quod ipsa Ecclesia, nonnullius in
(1) Acta "Apo.-tolicae Set rte hoo volumine A. A. .S.
— 1111 —
15
|