|
REDC 77 (2020) 693-700, ISSN: 0034-9372
693
Congregatio ro Doctrina Fidei Decretum
Prot. N. 137/20095-ED
Cum sanctissima resplendeat in virtutibus Sanctorum virtus ipsa Iesu Christi, cumque semper proponenda sint fidelibus exempla eorundem Sanctorum1, Benedictus PP. XVI Epistula die VII mensis Iulii a. D. MMVII data Pontificiæ Commissioni «Ecclesia Dei» mandavit ut quidam eorum, qui recentioribus decenniis Sanctorum Albo ascripti erant, secundum formam quoque extraordinariam Ritus Romani soli possent2. Nam «maximopere decet ut qui sanctus est apud Deum, sanctus etiam ab hominibus habeatur»3, et «quia non parum prodest christifidelibus nova semper habere exempla virtutum quæ imitentur»4.
Pontificia enim Commissio «Ecclesia Dei», quaff earn sententiam per Instructionem Universce Ecclesice confirmaverat5, aggressa est qustionem num Servi Dei in Catalogum Sanctorum nuper relati veteri Missali commode inseri possint. Investigationem igitur hanc ab illa Pontificia Commissione inchoatam Congregatio pro Doctrina Fidei modo absolvit, postquam Litteris Apostolicis die XVII mensis Ianuarii a. D. MMXIX motu proprio datis Summus Pontifex
1 Cf. Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei, AAS 39 (1947), 581 ; CONCILIUM VATICANUM II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 104.
2 BENEDICTUS XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgice Romance Instaurcitioni anni 1970 prcecedentis, AAS 99 (2007), 798.
3 BENEDICTUS XIV, De Servorum Dei Beatificatione et Canonizatione, Lib. I, Cap. XIII, 2. 4 Ibid., 5. 5 PONTIFICIA COMMISSIO «ECCLESIA DEI», Instructio ad exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum a S. S. Benedicto PP. XVI Motu Proprio datas, AAS 103 (2011), 413-420, n. 25.
|