|
EL MOTU PROPRIO "FIRMA IN TRADITIONE" SOBRE ESTIPENDIOS DE MISAS
I
DOCUMENTO
Literae Apostolicae motu proprio datae Quaedam capita de facultatibus ad Missarum stipendia pertinentìbus statuuntur PAULUS EPISCOPUS FiRMA IN TRADiTiONE Ecclcsiae positum est, ut fideles, religioso et ecclesiali sensu ducti, Sacrificio Euoharistico, quo actuosius hoc participent, quoddam quasi sacrificium sui ¡psorum adiungant, hoc modo consulentes, pro sua parte, necessitatibus Ecclesiae, maxime vero eiusdem ministrorum sustentationi. Quod idem fit secundum spiritum verborum Domini Dignus est (...) operarius mercede sua (Lc. 10, 7), quae Paulus Apostolus in prima Epistula ad Timothheum (5, 18) et in prima Epistula ad Corinthios (9, 7-14) memorat. Qui quidem usus, quo fideles Christo, se hostiam offerenti, arctius sociantur et abundantiorem fructuum copiam inde percipiunt, non solum probatus est ab Ecclesia, sed etiam promotus, quae eum esse existimat veluti signum coniunctionis hominis baptizati cum Ghristo, necnon fidelis cum sacerdote, qui in eiusdem fideUs bonum suum obit ministerium. Ut autem eiusmodi sensus integer semper servaretur et adversus quamvis deformationem, quae fieri posset, tutus praestaretur, saeculorum decursu aptae normae sunt constitutae, eo spectantes, ut cultus, quem fideles Deo liberaliter tribuere cuperent, non minore cum observantia et magnanimitate reapse celebraretur. Quoniam vero, singularia ob temporum humanaeque societatis adiuncta, interdum moraliter fieri nequit —ideoque minus aeque contingit— ut onera exquisita et accepta integre impleantur, Ecclesia hisce in casibus necessario cogitur eadem onera congruenter recognoscere; simul autem annititur, ut sibimet ipsi hac in re constet et fidem erga oblatores servet. Eo praesertim ducti consilio, ut normae, quibus Missarum stipendia —res sane gravis multumque postulans prudentiae— reguntur, pari quadam ratione conficerentur, statuimus per notificationem, a Secretaria Status seu Papali die 29 mensis Novembris, anno 1971 (AAS, 63, 1971, p. 841) vulgatam, Nobismet ipsis, interim et ad tempus, reservare omnem deliberationem circa expetitas reductiones, condonationes et commutationes stipendiorum Missarum, suspendentes a die 1 mensis Februarii, anno 1972, cunctas facultates, cuiIibet et quoquo modo concessas. Nunc vero, adeptis quoad praecipua finibus, quorum causa dispositio illa est inducta, tempus advenisse censemus reservationi illi finem imponendi. Ut autem apta
|