|
SACRA ROMANA ROTA
Nullitatis Matrimonii
(ob simulationem totalem vel partialem et ob baptismum simulatum)
(Coram R. P. D.
JOSEPHO M.
PINTO)
Sententia definitiva diei 28 *unii 1971.
L—SPECIES FACTI
1) L, Mexicano viro desideranti epistularem communicationem cum Mexicana puella instituere, litterae pervenerunt a M. conscriptae. Ille, qui unum et tricesimum aetatis annum expleverat, V. in v. L A. D. B., oeconomicis negotiis incumbebat ; haec yero erat optima puella 23 annorum M. cum genitoribus degens. Permutatis per acto circiter menses frequentibus litteris, quibus photographica imago uniuscuiusque accessit, mente octobri 1960 exeunte, L petiit M. praesentem cogniturus. Cum vera, prout videbatur, illi sibi invicem placuissent, hebdomada nondum transacta, jam ad nuptias volebant convolare. Obstitit tamen mulieris pater, quod contrahentes ad invicem adhuc non se sufficienter cognoscerent, illorumque sponsalia admisit tantummodo. Nec ab oppositione cessavit usque dum 1. agendi ratione satisfacientes notitias valuit obtinere. Baptizato I. in Paschali vigilia 1961, nondum enirn regenerationis lavacrum ipsi collatum fuerat, quod in indiferentia religiosa ipse adoleverat, nuptiae in facie Ecclesiae die 3 junii 1961 M. celebratae sunt. Nuptiali itinere breviter peracto, in quo matrimonium consummaturn fuit, insperato maritus V. rediit, uxore apud hius genitores relicta, promittens se quamprimum ipsam secum allaturum. Promissam pecuniam ad faciendum iter cum uxor frustra exspectaret, suo surnptu V. manita se iunxit. At nondum mense transacto, praetextu longi itineris, maritus illam ad ipsius genitores iterum misit eamdem noviter recepturus statim ac reversus fuisset Sed nec iter fecit, nec uxorem vocavit, nec ipsi volenti ad maritum redire hic id permisit. Immo die 29 septembris 1961 maritus consorti litteras mittebat dicens se nupsisse cum jam nuptias procrastinare volebat; sufficientem concordiam inter coniuges haud exstitisse ; quapropter melius esset ut M. cum genitoribus maneret quam vitam infelicem cum manita ducere. Nulla proles habita fuit
|