|
DE PROFESSORE DOCTORE THADDAEO SILNICKI SEMISAECULARIA DOCTISSIMIS STUDIIS DATA SOLLEMNITER CELEBRANTE Anno MCMLXIII quinquaginta iam erunt anni, postquam dr Thaddaeus Silnicki, Poloniae canonista insignissimus, Universitatis Adami Mickiewicz Posnaniensis professor emeritus, doctrinae studia litteris persequi incepit1. Maximus et quidem vetustissimus ex eis, qui vivunt, Poloniae canonista laicus, mox excellentissimus investigator quaestionum innotuit, quae tam ad historiam spectant, quam ad iuris scientiam, qui cum res doctas tractabat, eleganti semper ac compta lingua vernacula feliciter utebatur. Ex quibus professoris studiis2 non solum Polonorum viri docti fructum perceperunt. Idem operibus doctis communem iuris canonici scientiam haud mediocriter auxit ac ditavit pluribusque historiam, formam et temperationem Ecclesiae in Polonia conciliavit, eius quidem terrae catholicae, quam maxime Orientem versus promotam esse constat. Natus est Thaddaeus Silnicki die V Octobris anni MDCCCLXXXIX in Wierzchoslawice, vico palatinatus Cracoviensis. Postquam gymnasii scholas absolvit, historiae iurisque studiis in Universitate Ioannis Casimiri Leopolitana se dedit. Anno MCMXIV ad amplissimum doctoris historiae nec non artis historiae gradum promotus, historiae iuris Poloni studium ingressus est, professore Oswaldo Balzer moderatore3, seminarii eiusdem professoris historico-iuridici membrum annis MCMVIII-MCMXIII. Ex quibus studiis dissertatio est profecta, CXXIV paginas continens, c. i. "Prawo elekcji królów w dobie jagiellonskiej". / De regum eligendorum iure Iagellonica aetate rato/, Leopoli anno MCMXIII typis exarata. Eo tempore ad artis quoque historiae studium iuvenis se contulit, cum simul professori assistebat Ioanni
Libellus hic summarium est Latinum commentationis amplioris, quam professoris Silnicki discipulus Polona lingua conscriptam apparavit. 2 Cf. "Sprawozdania Towarzystwa Naukowego we Lwowie" /Relationes Societatis Scientiarum Leopolitanae/, VII, Lwów 1927, pp. 190-191; A. Glinska, "Profesor dr Tadeusz Silnicki" /De profesore dr Thaddaeo Silnicki/, Slowo Powszechne, nr 272, Warszawa 1962 et Kierunki, nr 47, Warszawa-Kraków 1962; "Kronika Uniwersytetu Poznanskiego za lata 1928/29...1958/59" /Acta Universitatis Posnaniensis annorum spatio MCMXXVIII/XXIX...MCMLVIII/LIX/, Poznan 1930...1961; A. Vetulani, "Dzieje historii prawa w Polsce" /De iuris historia in Polonia/, Historia nauki polskiej w monografiach, XVII a, Kraków 1948, p. 45; J. Sawicki, "Die Entwicklung der Kirchenrechtswissenschaft in Polen 1918-1957", Österreichisches Archiv für Kirchenrecht, IV, Wien 1958, pp. 243-269; idem "Aus kirchenrechtsgeschichtlichem Schrifttum in Polen 1946-1959", Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte, Kanonistische Abteilung, XLVI, Weimar 1960, pp. 628-639 et librorum conspectum, qui iuris canonici doctrinam spectant, Polona lingua ab Adalberto Zmarz, Ioachimo Bar et Iacobo Sawicki exaratum. s Cf. T. SiLNiCKi : "Oswald Balzer. Wspomnienie posmiertne" /De Oswaldo Balzer, morte erepto, commentatio/, Poznan 1933.
1
|