|
DE SACERDOTIBUS CONCUBINARIIS AD MATRIMONIUM NON ADMITTENDIS
"Ut lex continentiae et Deo placens munditia in ecclesiastìcis personis et sacris ordinibus dilatetur", can. 7 Concilii Lateranensis II anno 1139 celebrati ordinibus maioribus, omne tollendo dubium, vim nuptìas irritandi addidit1. Sacrosancta autem Tridentina Synodus (sess. XXIV de sacram. matrim., can. 9) anathematizavit quoscumque qui dixerint "clericos in sacris ordinibus constitutos... posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica"*. Nemo tamen ignorat cum obligationem castitatís servandae tum impedimentum ordinis maioris matrimonium dirimens lege dumtaxat humana clericis semet libero voluntatis actu in servitium Dei dicantibus impositum esse. Neque dogmate a SS. Tridentina Synodo promulgato statuitur quod a lege s. coelibatus dispensari omnino nequeat. Historia nihilominus testatur Episcopos nunquam, sacerdotes rarissime tantum ab hac Ecclesiae lege dispensationem obtìnuisse. Ad sacerdotes quod attinet, praxis nunc ea est ut, deficiente plena vis metusque probatione in causis contra onera a vinculo s. ordinum manantia institutis, S. Congregatio de disciplina Sacramentorum quandoque Summo Pontifici consulat dispensationem ab oneribus, s. coelibatus lege haud exclusa, oratori "ad cautelam" elargiendam esse8. Reductio ad statum laicalem sive modo administrativo decreta, sive poena degradationis inflicta, liberatìonem a s. coelibatus lege minime secum fert (can. 213, § 2). Non desunt Auctores qui affirment praeterea Sedem Apostolicam etiam recentioribus temporibus sacerdotes ab impedimento s. ordinis, citra mortis periculum quoque, dispensavisse sicubi solidis demonstratum fuerit argumentis quod mulier, quacum sacerdos de quo sermo matrimonium ecclesiasticum attentavisset, virum re vera sacerdotio auctum esse ignorasset4. Perpetuus constansque Summorum Pontificum usus sacerdotes rarissime et ob causas specialissimas tantum, praemissa reductione ad
1
!
C. 27, 1, 40. Cfr. etiam X. 3, 3, I; Clem. 4, nn., u n . ; Extrav. Io. 6, un.
DENZINOER, N. 979.
J. M. DE LAHiDALGA, La coacción en Ia ordenación sagrada (Victoriae, 1960), pp. 346-348.— . P. SwEENEY, The Reduction o/ Clerics to the Lay State (Washingtonii, 1945), pp. 126 sq. * F. ScHOENSTEiNER, Grundriss des kirchlichen Eherechts, ed. alt. (Vindobonae, 1937), p. 3S2.
8
|