|
DE PHILIPPO FIRMANO EPISCOPO EIUSQUE STATUTIS LEGATIVIS A. 1279
I
PhiIippus comes de Casate, qui posterius Firmi episcopus fuit, Hungariae nec non Poloniae legatus ac legum scriptor nobilis, priore parte saec. XIII natus est. Propter documentorum inopiam dies natalis eius viri certius vix definiri potest; eadem de causa multa et gravia vitae eius episcopi momenta haud facile accuratius cognosci possunt3 In tot studiis doctissimis e.c.a. F. Ughellio* et M. Catalanio3 susceptis Philippi episcopi persóna haudquaquam eis adnumerari potest, quae egregie aetatis viros ipsa vix emicat distincta. Philippi comitis vita in duo, planissima temporis spatia, distingui potest, nempe in spatium ante episcopi gradum adeptum / i. e. ad. a. 1273 / atque in episcopatus spatium / ad a. 1301 /. Spatium ante episcopatum capessendum, parum quidem hodie cognitum, ad splendidissima munera ecclesiastica posteriore tempore suscipienda Philippi animum quodammodo praeparavit. Ex brevibus sane atque exilibus fontium mentionibus haud facile causas intellegimus, quibus factum est, ut Philippus per singulos ecclesiasticorum munerum gradus perpetuo ac constanter promoveretur. Admodum tamen verisimile videtur praeter cognatorum adiumentum, qui in Italia haud mediocri auctoritate gaudebant, eius ipsius ingenium atque indolem multum huc contulisse. In eo temporis spatio nusquam nisi forte in Gallia Cisalpina diutius commoratur. Tres urbes: Mediolanum, Bononia, Mantua plurimum in eius vita valere incipiunt. Mediolani, quae urbs eius familiae co-
1 E.c. certo vix scimus, utrum Philippus episcopus ex clero esset saeculari an regutori /sciHcet: ordinis Fratrum Minorum cf. C. Eubel, Die Bischöfe, Cardingle und Päpste au's dem Minoritenorden von seiner Stiftung bis rum Jahre IMS, Römische Quartalschrift, rV, /1890/, p. 195/. Aeque accuratius omnia tempora non novimus, quibus officia et munera ecclesiastica, tam usque Al a. 1273, quam posteriore tempore sustinebat, id quod peculiares Italiae bibliothecarum atqut jtrchivorum perscrutationes desiderare videtur. * Italia Sacra, II. Venetiis 1717, p. 710. J De Ecclesia Firmana eiusque episcopi et archiepiscopts commentarmi., l'irmi i7S3, p. <89 sq. Librum cognovi benignitate usus dr Irmae MeroUe Tondi et dr Serafmo trete, praeieccorum "Biblioteca Nazionale Centrale" Florentinae ct "Biblioteca Comunale" firman
|