|
DE CONSTITUENDO VEL NON *IMPEDIMENTO DECEPTIONIS» IN IURE MATRIMONIALI CANONICO
Inter auctores post promulgatum Codicem Piano-Benedictinum commentaria iuris canonici matrimonialis scribentes memoratu digni sunt cl.mi F. Schönsteiner, Austriacus, et F. Triebs, Silesius, qui in suis operibus respectivis1 fieri postulant, ut lege positiva sanciatur nullum esse matrimonium sicubi alterutra pars dolo decepta seu in errorem ignorantiamve inducta consenserit. Recentissimis hisce temporibus cl.mus H. Flatten, item natione Germanus, in universitate Tubingiensi ss. canonum Professor, binas edidit disquisitiones eruditione, circumspicientia studioque praestantes quibus Legislatorem impense flagitat, ut in futuro Codice "repetitae praelectionis" de nullitate matrimoniorum ex errore ignorantiave, dolo alterius partis causato contractorum caveatur*. Cui, ex parte saltem, astipulatur cl.mus J. Bank, Hungarus, in suo opere egregio nuper in lucem edito'. Priusquam ad propositiones "de lege ferenda" mentem admoveamus, in memoriam redigere iuvabit ea de quibus circa errorem qualitatis dolose causatum historico-iuridice constat. Stabile est can. 1.083, § 2 ius vetus ex integro referri. Vigens disciplina ergo cum statutis Decreti Decretaliumque (C. 29, 1, § 2; C. 29, 2, 4 et 6 ; X. 4, 9, 2 et 4) minime discrepat, vim matrimonium irritandi errori dumtaxat circa conditionem servilem illique in errorem personae redundanti tribuens. Addit vero Glossa in qu. lam Causae XXIXae, ad v. quod autem: "Similiter et Papa posset constituere, quoderror qualitatis impediret." Quod tamen, de facto, Papa nunquam constituit. Nulla fuit, ab antiquissimis temporibus, in Ecclesia lex quae matrimonium ob alium qualitatis errorem atque illum conditionis servilis eumque in personam reduntantem invalidavisset*. Primus qui con1 F. ScHONSTEiNEH, Grundriss tlcs kirchlichen Eherechts, editio altera, Vindobonae 1937, pp. 572-575. F. TRiEBS, Praktisches Handbuch des geltenden kanonischen Eherechts, vol. III, Vratislaviae 1929, p. 475. 2 H. FLATTEN, Irrtum und Ttieitschung bei der Eheschliessung nach kanonischem Recht, Paderbornae 1957. Idem, Der error qualitatis dolose causatus als Ergaenzung zu c. 1083 § 2 CIC. in : Oestvrreichisches Archiv fiter Kirchenrecht, an. XI (1960), pp. 249-264. 8 J. BANK, Connubia canonica, Romae-Friburgi/Brisgoviae-Barcinone 1959. pp. 359-360. 4 J. FREISEN, Geschichte des kanonischen Eherechts, ed. alt., Paderbornae 1893, p. 300.
|