|
DE CONIECTURIS IN IURE CANONICO
(continuatur) Uberem materiam pro termino technico: "coniectura" suppeditant processus circa affinitatem illegalem. Sententia S.R.R. 31. III. 190980 has allegat coniecturas : Helena, mater sponsae, pluries totam noctem transegit in cubiculo Ioannis cum uno tantum lecto ; quaedam maculae et vestigia in linteaminibus; Helena matutinis horis cum vestimentis, quae significabant noctem in cubiculo Ioannis transactam, pluries visa est; litterae, quas Ioannes ante matrimonium ad Helenam scripsit; fama apud cognatos81. In Causa 29. VII. 1909 habetur coniectura, quae non est quotidiana. In quodam Vicariatu Apostolico Philesthenes baptizatus concordat iuxta mores illius regionis de nuptiis ineundis cum quadam puella pagana. Iam ante matrimonium puella recepta est iuxta consuetudinem gentis in domum sponsi et in religione catholica instructa. Tempore catechumenatus sponsa relationem sexualem habuit non solum cum sponso, sed etiam cum ipsius duobus fratribus germanis. Post baptìsmum nuptìae celebratae sunt sine dispensatìone a duplici impedimento affinitatìs in primo gradu Iineae collateralis. Sed uxor post paucos annos marito valedixit. Coniectura pro commercio cum duobus sponsi fratribus carnali haec fuit: in gente adhuc pagana viget consuetudo : sponsa et uxor est ad dispositionem non solum sponsi et mariti, sed etiam ipsius fratrum*1. Notan-
81 Decisiones S.R.R. vol. I pp. 24-28; p. 28 habetur: a. 1909 sine mense et die; recta data elucet ex A.A.S. I. p. 326. sc. 31. III. 1909. M Decisiones S.R.R. ab initio (1. c. p. 26 ad 5 usque ad nostra tempora) tenent: si constat de copute, ea praesumitur perfecta, nisi evidenti probatione demonstretur eam non fuisse perfectam. Potestne haec praesumptio nostro tempore Onanismi et amplexus reservati simpliciter sustineri ¿Qnis poterit evidentem probationem contrarii praestare? Cf. S.R.R. 29. VII. 1911 vol. HI. p. B 411 ad 10. 1. c. vol. I. pp. 122-125. Mirandum est, quod missionarius cognoscens mores iHius gentis in examine sponsonim hanc gravem circumstantiam non tetigit. Sententia p. 124 statuit axioma: copula praesumitur perfecta ex ipsius natura et citat S.C.C. in C. Pisanen. 22. V. 1875 (Thesaurus S.C.C. vol. 134, 1875, pp. 312^95). S.C.C.: "non constaré de nuUitate"; Causa fuit artíficiaUter et mendaciter constructa a partìbus et testibus, qui omnes vehementissime carpuntur a Consultore theologo; p. 375 "praesumptio copulae oritur, si postquam vir et muUer cubiculum ingredi visi sunt et muUer postea visa fuerit crinibus incompositís, facie ultra consuetum rubiconda, ac tota hòrrida, incompta etc.".
|