|
SACRA ROMANA ROTA
Coram R.
P. D.
PERICLE FELICI, Ponente
Nullitatis matrimonii ob defectum discretionis in viro affecto P. G.) Decisio diei 3 decembris 1957
(Olnissis)
FAcrr ADUMBRATIO. 1 Vix unquam pacifica extitit vita coniugalis Adalberti et Elvirae, licet non unus filius ex cohabitatione procreatus esset. Duobus autem annis ex matrimonio transactis vir indubia signa infirrnitatis mentalis dare coepit, quibus cum paulo post addita essent synthemata somatica (ictu.s epilepticus, inde hemiplegia sinistra), in nosocomium deduci debuit: ubi detecta est paralysis generalis progressiva ex contagione syphilitica. Hinc, inter varias remisiones, morbus gravior et saevior factus est, adeo ut hodie conventus habeatur ad quodvis onus responsabilitatis sustinendum impar. Hac rerum conditione commota, uxor adiit tribunal ecclesiasticum competens et matrimonium accusavit nuilitatis propter defectum consensus in viro mente infirmo. Adalberto constitutus est curator, ad normam iu:tis. Instructione completa atque exquisitis trium peritorum deductionibus super actis, definitiva prodiit sentenfia, votis actricis contraria. Appellaturn est ad N. S. T. et die 6 nov. 1956 data est sententia, quae nullitatem matrimonii propter invocatum caput pronunfiavit. Est nunc videndum, post appellationem Vinc,uli Defensoris, in tertio gradu iurisdictionis: An sententia Rotalis d. 6 nov. 1956 confirmanda vel infirmanda sit in casu.
IN JURE. 2. - Cum matrirnonium totam vitam contrahentes adstringat gravibus officiis et obligationibus, ad illud valide ineundum non sufficit quaelibet cognitio, sed merito et quae tanto negotio par sit ab eoque parta iura obligationesque satis cognoscere sinat. Intelligentia, quae est facultas cognoscitiva ved eoque tendit ut suurn quodammodo faciat quod verum extra ipsam versatur, si eadem est substantialiter omnibus hominibus, alia aliis est qualitate et quantitate : eaque evolvitur, progrediente aetate, secundum dispositiones so-
|