‹ Back to search results
SUMMA > Biblioteca Digital > Revistas UPSA > Revista Española de Derecho Canónico > 1953, volume 8, #22 > Pages 253-275. Questiones iuris canonici latinos et orientales respicientes: de fidelis adscriptione ritui, et de matrimonii celebratione
Questiones iuris canonici latinos et orientales respicientes: de fidelis adscriptione ritui, et de matrimonii celebratione
Pujol Villegas, Clemente
QUAESTIONES IURIS CANON ICI LATINOS ET ORIENTALES RESPICIENTES (DE MMUS ADSCRIPTIONE RITUI, ET DE MATRIMON1I CELEBRATIONE) Eminentissime ac Reverendissime Domine: Memor benevolentiae Vestrae, cum antea responsiones dederis pluribus dubiis, respetuose rogo ut velis etiam sequentia dubia solvere: Joseph, maronita, vult mulierem ducere acatholicam, sed baptizatam in secta. Joseph habitat in urbe ubi adest parochus maronitus, et cum parocho de contrahendo matrimonio agit. Parochus alia omnia de more praepa.rat; sed dicit se non adfuturum esse in urbe die electo et statuto caeremoniae, ideoque litteras mittit loci parocho latino in quibus licentiam dat ut iste latinus matrimonium benedicat. Parochus autem Iatinus dubitat de validitate taus delegationis, et verbum facit cum Exc.mo Ordinario Dioeceseos. Exc.mus Ordinarius jurisdictionem in viro maronito exercens, delegat ad rnatrimonium celebrandum, parochum loci latinum; qui postea benedkit matrimonium in ritu latino. Nunc autem plures canonistae urgent I) parochum maronitum, invalide agere si conetur delegare parochum latinum, in casu de quo supra; 2) etiam Ordinarium latinum invalide agere si similiter conetur delegare parochurn latinum. Cum tales casus non rato nostris in regionibus inveniantur, spero Enfnentiam Vestram velle principia de validitate mihi exponere. S. Purpuram reverenter deosculans, maneo Eminentiae Vestrae Reverendissimae addictissimus. Archiepiscopus N. N. Ernrn.mo ac Rev. MO EUGENIO Cardinali TISSERANT. S. C. pro Ecclesia Orientali, a Secretis. — 253 —
https://doi.org/10.36576/summa.4123
PDF
23
x
1.8 MiB (1,921,070 bytes)
/ / : :