|
JURISDICCIÓN ECLESIÁSTICA CASTRENSE
ULTIMOS DOCUMENTOS RELATIVOSA LA MISMA
(Acta Aposíolicae Sedis. VoI. XLIII. n.* 12, 11 augusti 1951, pp. 562-566)
SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS
I NS T R U CT I O
DB VICARIIS CASTRENSIBUB
SoIlemne semper exstitit huic Apostolicae Sedi ut generales Ecclesiae leges ab omnibus, ubique, sancte et religiose, quantum fieri posset, servarenlur; ob peculiaria tamen rerum hominumque adiuncta aliquando novae normae ad consulendum novis fidelium necessitatibus edicendae esse videntur. Ideoque haec quae sequuntur S. Congregatio Consistorialis iuri communi, quatenus opus sit, derogando, decernit: I. Qui Vicarii Castrensis munus gerit ordinaria at speciali praeditus est iurisdictione in spirituale bonum commissorum fidelium «xercenda. n. Iurisdictio qua fruitur Viearius Gastrensis est personalis, in subditos nempe extenditur dumtaxat, qui in Consistoriali Decreto erectionis sui cuiusque Vicariatus Castrensis recensentur, etiam si ildem in miIitum stationibus et in locis militibus peculiariter adsignatis, commorentur. Vicarii Castrensis iurisdictio non est exclusiva, ideoque personas, stationes ac loca militibus reservata (idest: militaria contubernia, navalia armamentaria, aëroporlus, nosocomia militaria, etc.) ab Ordinarii loci poteslate minime subtrahit : quae iurisdictio nullo modo exemptionem, nec munus cappellani militum a dioecesi excardinationem parit. Quibus tamen in Iocis Ordinarii locorum et parochi in subditos Vicariatus Castrensis potestatem tanlum secundario exerceant: ne-
- «W -
|