|
CONSTITUCIÓN APOSTOLICA VETERUM SAPIENTIA«
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
IOANNIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XXIII Constitutio Apostolica de latinitatis studio provehendo IOANNES EPISCOPUS Servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam
1.
VETERUM
SAPIENTIA EVANGELICAE VERITATIS AURORA
VETERUM SAPiENTIA, in Graccorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora sunt habenda evangelicae veritatis, quam Filius Dei, gratìae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator ac deductor generis humanP, his nuntiavit in terris. Ecclesiae enim Patres et Doctores, in praestantissimis vetustorum illorum temporum memoriis quandam agnoverunt animorum praeparationem ad supernas suscipiendas divitias, quas Christus Iesus in dispensatione plenitudinis temporun? cum mortalibus communicavit; ex quo illud factum esse patet, ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod verum, et iustum, et nobile, denique pulchrum ante acta saecula peperissent.
2. EAM ECCLESIA SUMMD HONORE COLUIT.
Quam ob rem Ecclesia sancta eius modi sapientiae documenta, et in pri* Quo facilior et commodior fiat tanti documenti lectio illud titulis auximus in singulis paragraphis. Hi tituli nostri sunt, non Constitutionis Apostolicae quae, ut morís est, ininterrupto tractu producitur (Nota redactionis). 1 Tertull., Apol. 21; Migne, PL 1, 394. 1 Eph. 1, 10.
|