|
DE PERSON'S DEO CONSEGRATIS TA MQUAM 1MPEDIMENTUM MATRIMONIALE
In primaera Ecclesia Hispanie
(saec. IV-VIII) Perfectio evangelica inter fideles duobus potissimum modis acquiri poterat in primaeva Ecclesia: vel tolerantia martyrii, vel consecratione propriae virginitatis (1); cum autem a saeculo quarto martyrii passio rarior evasisset, exempiar perfectionis remansit virginitas (2). Variae species personarum Deo consecratarum agnoscebantur in primis temporibus cclesiae Hispaniae. Erant enim vin i et mulieres in monasteriis regulae castitatis addicti et communiter viventes (3); praeterea aderant aliae virgines quae manendo in saeculo professionem castitatis emittebant quaeque <> appellari solebant (4); denique virgines voto privato seu occulto, ligatae, quae sibi soli et Deo notae erant (5). Porro existebat status poeniten, tium, quern distinguere debemus a gradu poenitentis simpliciter; ad statuni poenitentium enim pertinebant illi qui generatim propter peccata relinquendo mundum se impendebant operibus poenitentiae in speciali statu vitae (6)fr. Pariter iuvenes viduae post mortem mariti professionem castitatis emittebant, consecrationem recipiebant, et appellabantur -viduae sacrae (7), de quibus
(1) VILLER, M.-OLPHE-GALLIARD, M. Ascdtisme, in Dictionnaire de Spiritualité.,. 1, 964. (2) CRESCENTIO A CARTOSIO, O. F. M., Cap.: De virginibus in primaeva Ecclesia Latina earumque iuridicis obligationibus ad perfectionem (saec. I IV) (Romae, 1943), 26. (3) TORRES, M. Lecciones de Historia del Derecho Español, 1 (Salamanca,. 1936), 432 . (4) THOMASSINUS, L.: Vetus et nova Ecclesiae disciplina circa beneficia et beneficiarios (Venetiis, 1730), 1, ed. 2, 728. PAR= DE URBEI„ J., O. S. B.: El monasterio en. la vida española de la Edad Media (Barcelona, 1942), 24. (5) WERNZ, F. X.; VIDAL, P.; AGUIRRE, PH., S. J.: Ills canonicum ad Codicis normam exaratum, 5, lus matrimoniale (Romae, 1946), ed. 5, 377. (6) VILLADA, Z. G., S. J.: Historia Eclesiástica de España (Madrid, 1929-1933), 2, seg., 66. (7) Cfr. Conc. Toletanum, IV (633), can. 55; Conc. Toletanum, VI (638), can. 6;_ Conc. Toletanum, X (656), cans. 4 et 5. Cfr. DUCHESNE, L.: Origenes du culte chrétien., (Paris, 1925), ed. 5, 442; VOGEL, C.: La consécration des vierges dans l'Eglise romaineen «Revue de Droit Canonique», 4 (1954), 346.
: -
,
— 713 —
|