|
TRIBUNAL DE LA ROTA DE LA NUNCIATURA
Coram Excmo. ac Revmo. D. Laurentio Miguélez
Nullitatis vnatrimonii (Appellationis et restitutionis in integrum)
Uxore actrice apud Tribunal X., sententia prolata est pro nullitate matrimonii ex capite metus reverentialis die 31 octobris 1945. Sententiam Ham, apellante vinculi Defensor, Tribunal appellationis Z. infirmavit die 21 junii 1946, suamque sententiam firmam et executivam declaravit die 22 subsequentis mensis julii, quia appellatio intra terminos fa:ales non. fuerpt interposita. Duni tamen causa apud tribunal appellationis ageretur, vita functus est unus e iudicibus collegialibus, cui Officialis Z. alium judicem prosynodalem subrogavit, dieque immediate subrogationem subsequenti, post juramentum a substituto praestitum de munere fideliter exercendo, Tribunal sententiam protulit definitivam. Haec tamen subrogatio partibus notificata fuit. Recensita notificationis omissione innixi tam uxor quam vir, petierunt ,voniunctim die 22 octobris 1946 ut ipsis a Tribunali Z. concederetur benefidum restitutionis in integrum ex neglect° legis praescripto, causaque ad momentum processuale subrogationis peractae retrotraheretur. Petitionem reiecit Tribunal Z. die i 5 julii subsequentis anni iÿ47, post auditum vini De fens orem. Denique, die 25 februarii 1948, memorati coniuges scriptum Excmo. ac Revdmo. Nuncio Apostolico porrexerunt, exorantes ut res huic Tribunali Nostro cornmitteretur. iisdemque concederetur vel beneficium restitutionis in integrum vel normalis appellationis adrnissio in tertia instantia. Re quidem Nobis delata, respondere debemus hodie sequenti dubiorum formulae legitime concordatae:
SPECIES FACTI
: -
-
I. An contra sententiam definitivam a Tribunali Z. prolatam recur,tsus ordinarius appellationis sit admittendus; et, si negative:
— 689 —
|