|
DECRETUM DE PASFORALI EPISCOPORUM MUNERE IN ECCLESIA
PROOEMIUM 1. Christus Domüius, PUlus Dei vivi, qul venlt ut salvum faceret populum suum a peccatis ' utque omnes homines sanctiflcarentur, sicut Ipse nussus est a Patre, ita et misit Apostolos suos 2, quos ideo sanctificavit, tradens eis Spiritum Sanctum, ut et ipsi glorificarent Patrem super terram et homines salvos facerent, «in aedificationem Corporis Christi» (Eph 4, 12) quod est Ecclesia. 2. In hac Christi Ecclesia, Bomanus Pontifex, ut successor Petri, cui oves et agnos suos pascendos Christus concredidit, suprema, piena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate. Qui ideo, cum tamquam omnium fidelium pastor ad bonum commune Ecclesiae universae et ad bonum singularum Ecclesiarum procurandum missus sit, super omnes Ecclesias ordinariae potestaUs obtinet principatum. Episcopi autem et ipsi, positi a Spiritu Sancto, in Apostolorum locum succedunt ut animarum pastores 3, atque, una cum Sununo Pontifice et sub Eiusdem auctoritate, ad Christi, aeternl Pastoris, opus perenne reddendum missi sunt 4. Christus enim Apostolis eorumque successoribus dedit tnandatum atque potestatem ut docerent omnes gentes, hominesque sanctificarent in veritate atque pascerent. Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores 5. 3. Hoc suum episcopale munus, quod per consecrationeni episcopalem susceperunt 6, Episcopi, soUicitudinis omnium Ecclesiarum participes, in communione et sub auctoritate Summl Pontificis exercent, ad magisterium et regimen pastorale quod attinet, omnes uniti in Collegio seu corpore quoad universam Dei Ecclesiam. Illud exercent singuli quoad assignatas sibi dominici gregis partes, unusquisque Ecclesiae particularis sibi commissae curam gerens aut quandoque aliqui coniunctim necessitatibus quibusdam diversarum Ecclesiarum communibus providentes.
1. Cfr. Matth, 1, 21. 2. Cfr. Io., 20, 21. 3. Crf. Conc. Vat. I, Sessio IV, Const. dogm. I de Ecclesia. ChriM, c. 3, DENZ. 1928 (3061). 4. Cfr. Oonc. Vat. I, Sessio IV, Const. dogma de Ecclesia Christi, Prooem., DENz. 1821 (3.050). 5. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dog. Oe Ecclesia, Oap. III, nn. 21, 24, 25: AAS 57, 1965, pp. 24-25, 29-31. 6. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Cap. III, n. 21 : AAS 57, 1965, pp. 24-25.
|