|
REDC 61 (2004) 433-472
DELITOS MAS GRAVES RESERVADOS A LA CONGREGACIÓN PARA LA DOCTRINA DE LA FE. TEXTO DEL M.PR. SACRAMENTORUM SANCTITATIS TUTELA Y COMENTARIO
I. TEXTOS
1. JUAN PABLO II, LlTTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE SACRAMENTORUM SANCTITATIS TUTELA, QUIBUS NORMAS DE GRAVIORIBUS DEUCTIS CONGREGATIONI PRO DOCTRINA FlDEI RESERVATIS PROMULGANTUR*
Sacramentorum sanctitatis tutela, SS.mae Eucharistiae máxime et Paenitentiae, necnon fidelium in sortem Domini vocatorum praeservatio in observantia sexti Decalogi praecepti, postulant ut ad saluten animarum procurandam, «quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet» (Codex Iuris Canonici, can. 1752), ipsa Ecclesia sua pastorali sollicitudine interveniat ad praecavenda violationis pericula. Iam inde a Praedecessoribus Nostris per opportunas Apostólicas Constitutiones sanctitati sacramentorum, praesertim Paenitentiae, provisum est, sicut Benedicti Papae XIV Constitutione Sacramentum Poenitentiae, die I mensis Iunii anno 174l, edita'; itemque canones Codicis Iuris Canonici anno 1917 promulgati, cum eorum fontibus, quibus sanctiones canonicae contra huius speciei delicta statutae fuerant, eundem scopum persequebrantur 2.
* Texto original en: AAS 93, 2001, 737-39. Traducción española en: Ecclesia, 16 de febrero de 2002, 242. 1 Benedictus PP. XIV, Constitutio Sacramentum Poenitentiae, I Iunii 1741, in Codex Iuris Canonici, Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV autoritate promulgatus, Documenta, Documentum V, in ASS 9 (1917) Pars II, 505-508. 2 Cf. CodexIurisCanonicianno 1917pmmulgatus, cann. 817, 23l6, 2320, 2322, 2368 parrafo 1, 2369 parrafo I.
|