‹ Back to search results
SUMMA > Biblioteca Digital > Revistas UPSA > Revista Española de Derecho Canónico > 1973, volume 29, #83 > Pages 423-428. Nullitatis matrimonii ex simulatione totali ob amoris defectum
Nullitatis matrimonii ex simulatione totali ob amoris defectum
Pinto, José M.
SACRA ROMANA ROTA Nullitatis matrimonii ex simulatione totali ob amoris defectum (Coram R. P. D. IosEPHO M. PiNTO) Sententia definitiva diei 30 julii 1969. I.—FACTI SPECIES 1) M. de las N. P., suae aetatis vigesimum annum tunc agens, in civitate cui nomen P. de M. domum paternam inhabitans, hispanico bello saeviente, italicum militem A. P. quadam die obvium habuit qui haud sero ipsi matrimonium proposuit. Protracta ad annum plus minusve amoris consuetudine, obstantibus mulieris parentibus qui ad matrimonium vitandum nihil immotum reliquere, die tandem 2 martii 1939 nuptiae celebratae sunt. Quamvis tribus filiis coniuges donarentur, communis vita ita ingrata fuit ut anno 1949 unus ab altero definitive discesserit. Quam separationem civilis auctoritas anno 1957 ratam habuit. Die 30 septembris 1963 mulier declarationem nullitatis sui matrimonii a Tribunali ecclesiastico B. sollicitavit, ex capite simulationis totalis consensus ex parte mulieris. At sententia primae instantiae diei 19 maii 1967 declaravit non constare de matrimonii nullitate. Interposita ab actrice appellatione apud N. S. T., concordato dubio die 9 ianuarii 1969, causa hodie in secunda instantia definienda proponitur sub consueta dubii formula: An constet de Nullitate Matrimonii, in casu II.—lN IURE 2) Matrimonium facit partium consensus, seu actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius perpetuum et exclusivum ad actus per se aptos ad prolis generationem (can. 1081. Cfr. Concilium Vatic. II, Const. Gaudium et spes, n. 48). Qui cum matrimonium celebrat verba aut signa consensum exprimentia serio ac rite profert, dum intus matrimonium ipsum positivo voluntatis actu
https://doi.org/10.36576/summa.5062
PDF
6
x
317.8 KiB (325,384 bytes)
/ / : :