|
SAGRADA CONGREGACION DE RELIGIOSOS
DECRETUM DE RELIGIOSIS SERVITIO MILITARI ADSTRICTIS
Militare servitiurn, quod neglecto clericalis immunitatiá privilegio a civiii potestate religiosis et sodalibus Societatum vitae cómin unis imponitur, divinam vocationem et spiritum reliffiosum, ut experientia docet, in discrimen facile adducit. Ut tam gravi occurreretur periculo, Apostolica Sedes peculiares normas constituere et cautelas inducere opportunum ac necessarium putavit. Hoc ducta consilio, Sacra Congregatio Negotiis Religiosoru.m Sodalium praeposita, die 1 ianuarii anno 1911, Decreturn "Inter reliquas" edidit, speciali approbatione Sancti Pli confirmatum, ipsurnque interpretata est et in usurn deduxit iterafis declarationibus, veluti diei 1 febru.arii 1912, 15 iulii et 30 novembris 1919, 16 martii 1922. Cum tamen condiciones in quibus servifium militare in praesens obitur, postremis hisce temporibus vaide sint mutatae, cumque praeservationis media efficaciora in promptu habeantur, expedire visum est totam rem ex integro ordinari. Quapropter, re mature perpensa in Plenario Coetu Eminentissimorum Patrum et accedente Ssmi. D. N. Pli Pp. XII approbatione in Audientia diei 30 anni 1957, eadem Sacra Congregatio quae sequuntur statuere decrevit.
.
Art. 1.—Notio servitii militaris Servitium militare, in hoc Decreto, intelligitur servitium ordinarium, quod, ex legurn civilium praescripto, iuvenes religiosi primum in exercitus ordines asciti et sub potestate atque disciplina militan i con stituti saltem per semestre tempus, continuum aut intermissum, praestare debent, sive arma deferendo sive auxiliada servifia quaelibet, etiamsi solum ad sanitatem pertinentia praebendo. Art. 2.
—
-
Vota perpetua et servitium militare
Nemo potest ad professionem perpetuam valide admitti antequam servitiurn militare peregerit vel inhabilis ad idem absolute declaratus fuerit, aut jure quavis ratione ab ipso praestando in perpetuum liber eva.serit.
s
|