|
De humanitate pro omnibus ac de educatione formali
Si quis ex uiris doctis de gentium conformatione ad cultum atque humanitatem meditetur, subsidere quidem in radice cito perspieiet quaestionem historicam ac paedagogicam de educatione formali seu fundamentali, quae harum bonarum litterarum maximi est pretii fructus, Namque hae bonae artes —uulgo sic dictus Humamsmus— etiam ex sua signifieatione ac sensu, nituntur gane ut homo his qualitatibus et proprietatibus exornetur quae naturam humanam decorent atque perflciant, Nunc uero quid est et quomodo concipi oportet talem Humanisml notionem? Numquid ad eam eficiendam conformandamque numerabimus quae hodlernae scientiae experimenta ac artium cognit:ones, quae actiones et doctrinae ordinandae societatis, quae fructus ac proventus operis ac laboris, omnia denique quae haec summa rerum ac cultaoris uitae ciuilis adferunt, tamquam si originem profecto ac causam constitueret integrae perfectaeque institutionis hominum? Estne talis notio antiqua aut hodierna? Si recte cogitetur, illa humanitatis doctrina —seu Humanismus— quoad naturam atque efflcaciam, certo neque uetus, neque noua esse noscitur, Sicut principia quae intrimecus in ea latent, illa quoque ad omne aeuum ac tempora extenditur, et constituit proeul dubio ueteris
(*) Comunicación pronunciada en su texto latino por el autor en el Congreso Internacional de Literatura y Lenguas latinas cetebrado en Roma, del 14 al 18 de abril de 1966.
12
|